Annus
2 0 1 4


4dc009

Amor noctis silentium lacerat

Urbs Papia, in Langobardia posita, cachinnare non desinit, postquam in eiusdem urbis diurno singularis nuntius de quibusdam amantibus editus est, quorum impetus eroticus noctis silentium laceraverat.

Strepitus enim, clamor et vehementia amantium e somno accolas excitavit, quorum quidam, etsi quid faceret incertus, tandem urbis custodes telephonio de “incommodo” docuit. “Dormire non possum, intolerabile quod evenit, quoquo modo consulite, quaeso!”.

Strepitus, clamor et… etiam nocturnos ambulantes allexit, qui prope “domum ardentem” cachinnantes constiterunt. Custodes, quorum est civium tranquillitati consulere, illuc seduli cum pervenissent, ostium pulsaverunt et amantes effrenatos admonuerunt ut ferventem impetum cohiberent ac pudorem colerent.

Silentium fuit … tandem!

Amor omnia vincit, … praeter noctis silentium et aliorum tranquillitatem.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae