De munere Petrino
De munere Petrino
Nostris temporibus percontationes opinionum
saepe aguntur, praesertim in rebus politicis et commercialibus.
Etiam Iesus suo tempore percontatus est, non ob politicam vel
commercialem causam, sed ad educationem et paedagogiam; hoc ex
evangelio comperimus (cf Mt 16, 13-20).
Cum pervenisset in partes Caesareae Philippi
et soli essent, discipulos suos subito Iesus interrogavit: Quem
dicunt homines esse Filium hominis?" Statim quasi una
responderunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam,
alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. At minime Iesus
quaerebat populi opinionem. Volebat vero scire apostolorum de se
opinionem. Discipuli sese conturbarunt, sed Petrus affirmavit:
Tu es Christus, Filius Dei vivi. Hoc fuit primum in
historia testimonium de Iesu Nazareno deque eius identitate.
Quidam etiam fraudatorem, fanaticum
ipsiusque daemonii socium Iesum nominarunt.
Hodie quoque opiniones de Iesu Christo inter
se repugnantes invenimus; saepe fabulae romanicae vel taeniae
cinematicae divulgantur, plerumque fictae, deformatae
profanaeque. Agnostici dubitant Christum vere fuisse. Alii vero
eum venerantur ut virum bonum, humanitatis defensorem, prophetam
liberum ac sui iuris.
Nos scimus Christum verum Deum esse,
incarnatum, cuius passio et mors nobis salutem attulit. At ex
nostra fide, nostram vitam vere Christo imbuimus? Iesus esse
deberet qui nos semper interroget nostraeque vitae sensum
proferat. Petrus perbelle fidem in Iesu verba fecit et rectissime
respondit. Filius Dei Vivi, id est, qui vitam habet et donat; qui
mortem vicit.
Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam. Nomen Simoni permutavit Iesus in
Petrum. Nominis mutatio apud Iudaeos significabat munus quod erat
explendum. Petrus valet tamquam petra sive saxum, Ecclesiae
fundamentum.
Compendium excerptum ex Patris Iosephi I.
Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXI per
annum habita
Scripsit Paulus Kangiser
|