24
d.24. m.Aug. a.2014, h.19:01
In Syriâ fieri proelia gravia
Islamómachos expugnare aeriportum amplum
"Civitas Islamica" militia tromocratica Tabkâ aeriportu syriaco potita est. Ibidem sunt aeroplana bellica, helicoptera, phractocineta1, tormenta bellica, quae in manûs cadere possunt islamomachorum2.
In Syriâ Tabka aeriportus militaris in manûs incidit „Civitatis Islamicae" militiae tromocraticae3. In urbe celebrata est victoria contra copias gubernationis parta.
Raccâ ex urbe Syriacâ – In Syriâ Tabka aeriportus militaris in manûs incidit Civitatis Islamicae militiae tromocraticae. Proeliis gravibus per septimanas factis grex tromocraticus cepit aeriportum in Raccâ provinciâ Syriae septentrionalis situm. Sedes autem observationis iurum humanorum annuntiavit tamen etiam proelia fieri circa aeriportum, in quo decuriae essent cadaverum militum.
Megaphono incolae certiores facti sunt de victoriâ "Civitatis Islamicae".
Rami Abdel Rahman rector sedis observationis dixit aeriportu capto Raccam factam esse primam terrae provinciam, quae integra incidisset in manûs Civitatis Islamicae. Aeriportus est unum ex institutis huius regionis militaribus maximi momenti. Ibidem sunt cum alia tum aeroplana bellica, helicoptera, phractocineta, tormenta bellica, pyroboli4. Sedes observationis informationes accipit ex retificio5 informatorum localium; difficile est eas probare.
Aeriportus militaris ultima erat sedes huius provincia, quae adhuc ab exercitu syriaco ideoque a regimine praesidis Baschar al-Assad custodita erat. Sana agentura nuntiorum publica enuntiavit copias gubernationis, cum aeriportum reliquissent, "bono cum successu" congregatos esse.
Ecce chartam, e qua apparet, quibus gregibus inter se adversis singulae regiones Syriae et Iraciae subiectae sint. Tabka 25 ferê chiliometris sita est in occidente Raccae, ad lacum structilem6 Assadianum.
Pugnis circa aeriportum factis his diebus praeteritis centum minimum pugnatorum Civitatis Islamicae et viginti quinque milites gubernationis erant interfecti. Ignotum erat, quot homines mortui essent in proeliis recentissimis. Copiae gubernationis antea complures impetûs in aeriportum factos militibus pedestribus et aeroplanis reppulerant.
Incolae Tabkae celebrantes per urbem vecti sunt. Qui sub regimine Assadi dictatoris Syriae mala passi erant. Num sub novis dominis melius se habituri sint, valde dubium est.
Extremistae Civitatis Islamicae nuperrimê complures sedibus militaribus in provinciâ Racca sitis potiti erant. Necaverunt aliquot decurias militum, quorum multos decapitaverunt. Secundum sedem observationis islamomachi etiam complures sedes custodiendi ceperunt. In quadam sede custodiendi extremistas caput militis antea decapitati dependisse.
Etiam in Iraciâ pugnatores Civitatis Islamicae aggressi sunt, sed repulsi. Exercitus Iracianus magnum impetum gregis tromocratici reppulit, qui factus est in officinam olei mineralis, quae sita est in septentrione Bagdati. Vespere diei Saturni copiae militiae tromocraticae e tribus partibus in officinam industrialem Baidschiensem progressae erant.
Etiam in aliis locis Syriae iubilaverunt islamomachi eorumque assectatores. Hoc photographema factum est Raccâ in urbe provinciae eodem nomine appellatae, in qua situs est aeriportus militaris nunc captus.
Officina olearia petita est maxima omnium quae sunt in Iracia
Die Solis quidam locutor exercitûs Iraciani dixit 30 extremistas periisse. De militibus exercitus Iraciani mortuis vel vulneratis nihil dictum est. Situs nuntiorum interretialis Al-Mada nuntiavit extremistas ex omnibus partibus impetum fecisse in officinam oleariam. Ergo exercitus Iracianus adiutus est aeroplanis bellicis.
Ex septimanis seditiosi conantur potiri hac officinâ ducentis fere chiliometris ab urbe Bagdato sita. Mense Iunio iis contigerat, ut invaderent in officinam oleariam spatiosam. Post pugnas vehementes copiis gubernationis contigit, ut islamómachos ex officinâ expellerent.
Haec officina est maxima omnium quae in Iraciâ sunt. Ante initium impetûs Civitatis Islamicae mense Iunio ineunte ibidem fabricata est dimidia ferê pars omnium rerum ex oleo confectarum. Etiam in septentrione conflictu minus olei paritur, cum in meridie oleum maxima ex parte paritur sine ullê difficultate.
Islamomachi ex mensibus custodiunt partes quasdam Syriae et Iraciae septentrionalis. Duces islamomachorum delcaraverunt regiones a se superatas pertinere ad califatum. In bello civili syriaco Civitas Islamica pugnat contra greges rebellium inter se adversos necnon contra gubernationem Syriacam pugnantes.
1. *phractocinetum, -i n. theod. Panzer; angl. tank.
2. *islamomachus, -i m. theod. Dschihadist.
3. *tromocraticus, -a, -um theod. terroristisch. cfr *tromocrates, -ae m. Terrorist.
4. pyrobolus, -i m. theod. Munition.
5. *retificium, -ii n. theod. Netzwerk, angl. network.
6. lacus structilis theod. Stausee.
Hanc relationem d.24.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Titulus originalis est: „Schwere Gefechte in Syrien – IS-Kämpfer erobern strategisch wichtigen Flughafen ".
Scripsit Nicolaus Gross
|