Annus
2 0 1 4


Freitag, 22

In Frisiâ Orientali fieri causam insolitam

Iussu iudicissae

mensurari rei penem

Num portitor fascium cursualium officium suum gerens reverâ puellae penem exhibuit? Haec quaestio, cui tractandae studet quaedam iudicissa Leer in oppido Frisiae orientali, videtur difficilis diiudicatu – nam accusatrix et reus inter se contradicunt. Sed nunc iudicissa rem est diiudicatura ratione pragmaticâ.

 

 

Leer in oppido Frisiae orientalis quia incertum est, quantae magnitudinis membrum rei virile revera sit, oportet medicus forensis rem exploret. Nam secundum relationem ephemeridis. c.t. „Bild", iudicissa iudicii municipalis iussit penem in dubium vocatum mensurare.

 

Quid factum est? Mater cuiusdam puellae portitorem fascium in ius vocavit, quod ille fascem cursualem tradens bracas gessisset tam apertas, ut penis suus esset visibilis.

 

Portitor autem hoc opprobrium negat. Mater coram iudicissâ: "Filia mea" inquit „dixit se ipsam penis glandem conspexisse." At reus adiuvatur ab uxore: "Excusa, mi amate – sed penis tuus brevior est, quam ut e bracis praependeat."

 

Iudicissa autem nunc non potest, quin inquirat, reus quantâ sit membri virilis longitudine. Eadem autem non secuta est propositum defensoris, qui commendaverat, ut portitor exhiberet penem suum coram iudicio.

 

Itaque iudicissa quaestionem sic solvit: "Si uxor coram iudicio rem tam clarê dicit, debeo eam exquirere. Certê problema facillimê solvetur eo, quod urbis Oldenburg medici forenses mensurabunt, de quot centimetris agatur."

 

Hanc relationem d.22.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „n-tv" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Kurioser Prozess in Ostfriesland – Richterin lässt Penis vermessen".

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae