Annus
2 0 1 4


20

d.20. m.Aug. a.2014, h.19:46

Ecce domus semi-obmurata1!

Britannos inter se vicinos in Francogalliâ australi

rixari more absurdo

In Francogalliâ australi ex mensibus Britanni redituarii2 inter se vicini habent controversiam, nunc unum par Britannorum alteri domum dimidiam obmuravit. Alii vicani adiuverunt vexatos.

 

 

More absurdo rixans unum par coniugum Britannorum alterius domum dimidiam obmuravit. Incolae autem viculi Brugairolles prope Carcassonne siti par redituariorum in angustias pulsum adiuvantes murum obstructum resciderunt.

 

Parisiis e Francogalliae urbe principe – In Francogallia australi par quoddam coniugum Britannicum cum altero pari coniugum etiam Britannico absurde rixans eius domum dimidiam obmuravit. Incolae viculi Brugairolles, qui situs est prope Carcassonne, indignati coniuges in angustias compulsos adiuverunt. Qui enim referuntur murum obstructum rescidisse et sustulisse impedimenta ianuae et fenestrae opposita. Jeannot Gach, vicanus 83 annos natus: "Non passi sumus" inquit "illos semper vivere timentes".

 

 

Faith et John Dyson, ambo interim plus septuaginta annos nati, a.2004 domunculam sibi emerant in vico Brugairolles sitam.

 

Faith et John Dyson, ambo interim plus septuaginta annos nati, a.2004 domunculam sibi emerant in vico Brugairolles sitam. Paulo post Krystina et Robert James Dunlop, interim etiam redituarii facti, emerunt domum vicinam. Dunlopii autem postea Dysoniis obiecerunt, quod cuperent partem fundi sui – et septimana praeterita exeunte facinus commiserunt.

 

Dunlopii primum laophoro3 suo parvo opposito ianuam domesticam fenestramque vicinorum fecerunt inaccessibiles, ianuam deinde sudibus caemento infixis obstruxerunt, fenestram clavis lapidibusque. Denique coeperunt murum obstruere.

John Gyson: "Isti" inquit "coeperunt murare, dum nos modo tabernas visebamus". At vicani se immiscuerunt. Gach: "Incolae totius vici" inquit "inter se congregati sunt, nos omnes illuc iimus istosque in vicinos importunos clamavimus et sibilavimus". Postquam exsecutor iudicialis figmentum Dunlopianorum insolitum perspexisset, vicani impedimenta resciderunt.

 

Alain Labattut burgimagister: "Dysonii ex annis iam molestantur, sed ex mense Martio molestiae sunt aggravatae". Dunlopii ipsi diurnariis verba facere noluerunt. Iidem gubernationi Francogalliae olim iam scripserant vicinos ter iam conatos esse se veneno interficere.

1 - obmurare cfr DUCANGE: http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBMURARE Muro claudere. Obmurare fenestras, in Chronico Mellicensi pag. 435. col. 1.
2 - +redituarius, -ii m. theod. Rentner; angl. pensioner
3 - *laophorum, -i n. bus.

Hanc relationem d.20.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Haus halb zugemauert – Briten liefern sich bizarren Nachbarschaftsstreit in Südfrankreich".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae