Annus
2 0 1 4


4hp034

De crebro Europae incommodo

Nemo deprehendatur, quod res oeconomicae in eurone utentibus civitatibus iterum in peius vertere: talis est exitus omnino praevidendus delectuum detortorum, quos gubernatores Europaei pertinaciter habere pergunt, quamquam abundant indicia remedia illa plane irrita esse.

Acerrima discrimina oeconomica apud Graecos, Hispanos, Hibernos aliasque Europae civitates ante aliquot mensibus desierunt, sed firma opinio Unionis Europaeae, in primis Germanorum, regiminum munus esse aes alienum minuere impendia deminuendo ac vectigalia adaugendo pergit vetare, ne recuperatio eveniat. Ad hoc addendum est Argentariam Europaeam nimis lente timideque foenora attenuavisse aerisque alieni partes emisse: quae ambo maximo auxilio esse potuissent. Europa autem difficultates argentariarum putrescere sivit, ut discrimen unius ex maximis argentariis Lusitanis testificatur.

Numeri narrant fabulam: secundo anni trimestri tempore tota regio eurone utens non crevit, ad peiora volvens si cum augmento 0,2 % primi trimestris compares; in Italia et Germania decrementum fuit 0,2 %, Francogallia per totum semestre tempus non crevit. Ex aliis factis recentissimis parva spes exoritur res mox meliores fieri posse. Pretiorum auctio mense Julio deminuta est usque ad 0,4 %, si cum 1,6 % eodem tempore anni praeteriti compares. Mercium fabricatio deminuta est mense Junio 0,3 %.

Opus est videlicet gravibus mutationibus: Argentariae Europaeae emendae sunt portiones aeris alieni rerum publicarum, quo minora fiant foenora et facilius argentariae pecuniam privatis commodent. Eius praeses Marius Draghi iure arguit regiminibus ad res oeconomicas adaugendas operam dandam esse, sed non potest sui ipsius culpas neglegere: minime enim fieri potest ut vivaciores delectus Argentariae Europaeae pretiorum auctionis causa sint, cum pretiorum incrementum inferius quam 2% sit, id est minor quam maxima inflatio nummaria quam sibi Argentaria Europaea ipsa proposuit.

Patet oeconomiam euroregionis non posse resurgere instrumentis tantum nummariis; de vectigalium rationibus recogitandum est renovationis gratia. Unio Europaea, auctoribus Germanis, poposcit a civitatibus sicut Francogallia et Italia, ut aes alienum annuum deminuerent simulque ut tales renovationes susciperent, ut e.g. facilius nova incepta crearentur operariique dimitterentur. Quae ambo tamen perarduum est hoc tempore una perficere, cum tanta sit multitudo opera carentium (11,5 centesimas). Regimina ipsa flexibiliora fieri debent, adiuvantibus modicis foenoribus: e.g. Germani possint pecuniam mutuam accipere foenore circiter 1%, Francogalli 1,4%, ut increscat pecunia rebus oeconomicis resuscitandis destinata. Desidiosis sollicitatis, gubernatores aptius legum auctores omnesque cives hortari poterunt, ut severas renovationes oeconomicas tolerent. Maiore tamen patientia opus est, necnon mutatae proclivitatis gubernatorum Germaniae totiusque Unionis.

Hoc scriptum, sub titulo "Europe’s Recurring Malaise" die XVII mensis Augusti anni MMXIV in actis diurnis interretialibus New York Times editum, convertens

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae