Annus
2 0 1 4


19

ERINACEUM IN VASCULO IOGURTI INHAERUISSE

 

 

Ecce erinaceus Offenburgensis: Caput in vasculo iogurti inhaeruisse

19.08.2014

Erinaceus inhaerescit in vasculo iogurti, vacca paene aquis submergitur, equus errans venit ad pistorem: ter factum est, ut bestiae indigerent auxilio astyphylacum.

"Inter investigationes nocturnas officiales conspexerunt vasculum iogurti vacillans iis appropinquans" – sic astyphylaces Offenburgenses casum describunt insolitum. Quidam erinaceus enim, quem famelicum fuisse verisimile est, cum caput nimis altê poculo imposuisset, inhaeruerat. Officiales autem animal liberaverunt. Necnon cives adhortati sunt: ut purgamenta sua semper rectê removerent !

Bremâ quoque in urbe quaedam bestia defixa est – vacca in fossâ aquariâ inhaeruit. Astyphylaces opinati sunt hanc vaccam sibi visam esse ceteris vaccis gregis sui ingratam ideoque aufugisse. Nam hanc vaccam maculis esse fusco-albis, ceteras vaccas illius gregis esse maculis nigro-albis. Siphonarii unâ cum agricolâ hanc vaccam vehiculo tractorio e limo traxerunt.

In Thuringiâ pistor quidam visitatus est ab emptore insolito: Equus enim mane ante tabernam stetit media in urbe Eisenberg sitam. Officialibus contigit, ut equum captum in therotrophio collocarent.

Ecce servata est vacca Bremensis e fossa tracta.

 

Hanc relationem d.19.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Igel schaut zu tief in Joghurtbecher".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae