Annus
2 0 1 4


Nuntius universalis

Nuntius universalis

“Et egressus Iesus inde (id est, ab Ierosolymis), secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: ‘Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur’. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: ‘Dimitte eam, quia clamat post nos’. Ipse autem respondens ait: ‘Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel’. At illa venit et adoravit eum dicens: ‘Domine, adiuva me!’. Qui respondens ait: ‘Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis’. At illa dixit: ‘Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum’. Tunc respondens Iesus ait illi: ‘O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis’. Et sanata est filia illius ex illa hora(Mt 15,21-28).

Deus omnes homines vult salvos fieri. Hoc est principium Christianae theologiae irrefutabile. Salus universalis aetate Isaiae erat omnino novitas. Religiones enim tunc cum nationibus coniunctae colebantur: proprios deos resque sacras cuiusque populi habebant.

Propheta Isaias ad futura prospiciens nuntiavit Dei gloriam micaturam esse in monte Sion; ibi omnibus gentibus habebitur locus: “Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis” (Is 56, 7). Per Israelem Deus salutem omnibus hominibus dabit; ita universalitas Christiana nuntiatur.

In evangelio legimus mulierem extraneam (syrophoeniciam) auxilium ab Iesu petivisse. Matthaeus eam Chananaeam esse dicit ne dubitetur quin pagana esset. Iesus cum muliere primo durissime sese gessit, quamvis ea clamaret et supplicaret. At Iesus, discipulis, qui rogabant ut eam audiret et dimitteret, dixit: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”. Deinde mulieri: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. Hoc est proverbium apud Iudaeos, qui paganos “canes” vocabant; Iesus, ut videtur, id verbum permulcet et deminutivo “catellis” utitur.

At mulier solers et audacter petitionem iteravit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”. Ab hac magna fide Iesus victus est, et dixit: “Fiat tibi, sicut vis". Et sanata est filia illius ex illa hora.

Eo miraculo Iesus confirmavit Patrem per Filium salvos facere populos qui “in tenebris et in umbra mortis sedent” (Lc 1,79). Iesus fecit nuntium universale quod rudes nationalismos superaret. Nemo reiectus est apud Deum; vera fides nationalitatis vel linguae vel culturae praeiudicia atque diffidentiam vincit.

In hoc mundo hodierno, qui in dies fit magis pluralisticus, facile invenire potes personas non gratas, ut sunt advenae et immigrantes et periegetae quoque iter facientes. Hi omnes interdum nos largitionem, sinceritatem fiduciamque docent. Vitemus nationalismum sive phyleticas discriminationes. Deus quidem omnes amat, sed pauperes et infirmiores carissimos habet.

Audimusne semper supplicantium, interdum clamantium, voces auxilium cominus petentes? Non semper auxilium oeconomicum petunt, sed manum porrectam et vultum amicum, qui sincere aerumnas maeroremque intellegere possit. Exinde symbolum in missa, ante eucharistiam, cum cogniti aut ignoti, iucundi aut graves, grati aut ingrati, invicem inter fideles unicuique proximos manus porrigunt, ut postea in vita cotidiana omnes comiter accipiantur.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XX per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae