Annus
2 0 1 4


De ventris locatione gravis quaestio

De ventris locatione gravis quaestio

Mulier Thailandensis, quae ventrem suum coniugibus Australianis locaverat, gemellas peperit, quarum altera sana altera syndromate Down affecta nascitur. Coniuges autem sanam acceperunt aegram refellerunt, qua ex causa mulier, quae in egestate vitam degit, coacta est ut infantulam alendam et educandam suscipiat. Abortum commitere noluerat, quod religio sua buddhista talem actum prohibet et declaravit sibi servari puellam, quae tamen nunc aegra in nosocomio iacet magnaque pecuniae vi opus est ad therapiam solvendam; ex quo fit ut mundana solidarietas orta sit pecuniae colligendae causa. Mater vero substituta ab Australianis e pactione acceperat dollarium ad quindecim milia, quae ad expensas medendi non sufficiunt.

In Australia vero vetatur pecuniam pactare propter ventris locationem. Itaque aliqui coniuges Australiani foras hunc pactum celebrare quaerunt. In hac maternitatis methodo e parentibus ovulum et spermatozoidium technica artificiali “in vitro” dicta sumuntur et in ventrem conductum inseruntur; mater autem substituta embryonem usque ad partum conservat. Quaerendum est utrum haec methodus sit contra humanam naturam an non.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae