Quid Regno Dei simile est?
Quid Regno Dei simile est?
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro:
quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit, et
vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori,
quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita,
abiit, et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et
ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset,
educentes, et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa,
malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi:
exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum , et
mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium
(Mt 13, 44-50).
Ex his tribus parabolis comperitur Regnum Dei sive Regnum
Caelorum novum esse rerum statum, novam vitae condicionem.
Parabolis relatis, Iesus discipulos rogavit: Intellexistis
haec omnia?. Quae rogatio nobis quoque hodie proposita
est.
Ad respondendum, tamen, oportet discernere ubi sint certi
verique valores et operam dare ut eos assequamur. Si hodie Iesus
ea verba fecisset, non de thesauro fortasse sed de ingenti
petrolei vi sub solo abscondita esset locutus, vel de aliquo
negotio deve actionibus commercialibus ut pecuniae collocatio sit
optima nobis.
Ne valores spirituales confundamus cum rebus materialibus.
Opus est nobis sacrificium quoddam ut thesaurum vel margaritam
inveniamus; itemque ut Regno Dei olim adsimus. Si Iesum sequimur
optandum nobis est id quod certum et securum est.
Versamur in societate mundana ubi plerique se assecurationis
contractibus protegunt. Num etiam assecurationes sunt contra
mortem? Minime. Sed post mortem pecunia indemnationis causa
heredibus datur. Contra ipsam mortem, nulla assecuratio stipulari
potest.
Regnum Caelorum optare est veram pacisci assecurationem, quae
non solum prodest heredibus sed etiam ipsi qui moritur. Qui
credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet, Iesus dixit.
Deus igitur optimus thesaurus est, ita ut oportet nos Ei
vehementi studio atque sine ulla condicione adhaerere, ut Sanctus
Augustinus, qui nobis hoc splendidum testimonium personale
reliquit: Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam
nova, sero te amavi! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te
quaerebam, et in ista formosa quae fecisti deformis inruebam.
mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si
in te non essent, non essent. vocasti et clamasti et rupisti
surditatem meam; coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem
meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustavi et
esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam
(Conf. X, 27).
Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB
homilia, in die dominico XVII per annum habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|