Yeti aut omnino deesse aut ursum esse
Yeti aut omnino deesse aut ursum esse
E novissimis investigationibus geneticis patet hominem nivalem
(plerumque nomine Tibetanico yeti notum) aut non esse aut
sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi)
esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit. Prof. Bryan
Sykes Universitatis Oxoniensis una cum collaboratore suo Helveto,
dr. Michaële Sartori Musei Zoologici Lausaniensis scrutati sunt
specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae
credebantur a multis relicta esse ab homine nivali aut in
Montibus Himalais, aut in America Septentrionali (ubi Big
Foot monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine
silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).
Maxima collectio horum speciminum quae in toto sunt 36
- tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti
Bernardi Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi
usque sui mortem anno 2001 vestigia hominis nivalis quem
exstare ipse valde credidit avide secutus est. Ex
effectibus investigationum geneticarum de quibus acta
Proceedings of the Royal Society" modo
symbolam divulgaverunt patere omnia fere haec specimina re
vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus fuscus (Ursus
arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus,
canis domesticus aut canis latrans.
Duo nihilominus specimina magis mystica manent. Una e regione
Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania.
Structuram geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris,
quae ante 40 milia annorum, tempore scilicet proxime praeteriti
aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara tantum ossa
excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum
ursorum alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione
Arctica degunt. Fieri potest commentatur prof. Sykes
ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota,
aut de hybrida ursi fusci et albi.
Multi nihilominus putant yeti et almaz esse
relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis)
exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo
neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem
primatum - Gigantopithecum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|