Annus
2 0 1 4


ASPERRIMA CERTAMINA

Asperrima certamina

Pedatoriis Brasiliensibus certaminibus perfectis, in quibus Alemania Merkeliana victrix evasit (Deutschland über alles!), liceat nonnullas nullius momenti opiniones exponere.

Non est qui non videat certamina pedatoria, televisionibus (utilitatibus connexis) imperantibus, maximam vim ad civium vitam habere eorumque mores movere; quare accidit ut nonnulli animosi spectatores, sua legio pedatoria cum cladem acceperit, se violentiae dedant.

In re publica quoque aliquid simile accidit, in eis nationibus praesertim ubi televisiones, multas horas in politicis dissertationibus cum consumant, admodum animosos cives reddunt, ita ut iidem suam partem saepe sine ratione strenueque defendant, ceterorum partes contra quasi inimicas putent. Id quod impedit quin tota natio se unam consideret et maximam vim in omnibus rationibus feliciter fundat.

Sunt autem nationes in quibus, comitiis perfectis, tranquillis animis cives vitam consuetam recuperant, ratam partem habent quae victrix evasit In iisdem televisiones maximi ponderis sunt, sed antiquitus unitae sunt et, comitiis perfectis, vita publica consueta redit. Utinam omnes nationes et in ludis et in re publica moderate vivant!

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae