Annus
2 0 1 4


VERBUM DEI

Verbum Dei

Agricolae semina interdum in spinas vel lapides, interdum in arvum sive excultam terram cadunt, sic etiam Verbum Dei. Tamen non semper conscii sumus huius facti mirabilis: Deus ad nos alloquitur tum in Vetere Testamento cum in Novo (Cf Mt 13, 1-25). At non eodem modo in utroque: tunc per prophetas, nunc per Verbum Incarnatum, Iesum Christum, cuius humanam vocem discipuli exaudierunt.

Deus ad imaginem et similitudem suam hominem creavit, loquendi facultate praeditum. Apostolus Paulus Christianis legem auream dedit de sermone: “Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus” (Eph 4,29). Bonum verbum sive facti sive personae aspectum positivum seligit; si unquam alterum corrigit, non agit contumeliose. Verbum malum sine amore dicitur ad vexandum et alterum abiciendum; si tale verbum dixeris, venia petenda est.

In parabola seminantis (quae fere omnibus nota est) Iesus haec verba ad ultimum dixit: “Qui habet aures, audiat”. Nobis igitur meditandum est de terra ubi cadit semen. Ut mos est Christianis, habitus et voluntas eius qui audit, consideratur. Semen quod cadit in viam volucres auferunt; id est verbum bona voluntate acceptum sed postea a Malo ablatum; quod cadit in lapides sole aestuat, neque, ut Iesus docet, radices gignit; id est verbum quod homines prae aliquot difficultatibus, obliviscuntur. Quod cadit inter spinas est velut verbum derelictum ob pecuniae aut voluptatis cupidinem; tandem sunt terrae excultae et ad seminandum aptae; ibi verbum fructum centuplicem affert.

At seminator quoque considerandus est; dixit enim Iesus: “Ecce exiit, qui seminat, seminare”. Seminat passim et abundanter, cum fiducia. Verba ad omnes faciebat: ad simplices, qui exaudiebant atque ad scribas et pharisaeos, qui refellebant. Iesus numquam defessus constitit, quippe qui sationem sterilem numquam putavit.

Nostris temporibus diaboli temptationes fortiores interdum sunt ipso Dei verbo. Sationes sunt igitur tutandae et colendae. Pueri in fide edocti, postea adolescentes in studiorum universitatem aut in officinas ingrediuntur; ibi, ex contubernalium moribus, verbum Dei potest aut audiri aut exstingui.

Postquam parabolas discipulos docuit, dixit Iesus: “Intellexistis haec omnia?". Dicunt ei: "Etiam" (Mt 13, 51). Utinam nos idem respondere possimus, qui non solum audivimus seminatoris parabolam sed etiam intelleximus quid ad vitas nostras significet. Tunc feliciter beatitudo a Christo praedicata nobis conveniet: “Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt”.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die dominico XV per annum habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae