Annus
2 0 1 4


De poculo tribuendo

De poculo mundano pedifollico tributo

Contentiones quibus ordo optimorum definitur in Certamine mundano pedifollico diebus XII et XIII mensis Julii habentur.

Brasilia - Batavia 0 - 3

Germania - Argentina 1 - 0

Duae cohortes in semifinalibus certaminibus devictae de tertio loco pugnaverunt: sed breve fuit dubium, utri victoria minor tribuenda esset. Nam Brasiliani, nondum resurrecti ex ruina qua Germani eos foderant, incompte ab initio luserunt, adverso etiam arbitro laborantes, et tria puncta a securis adversariis passi sunt.

Poculum aureum a.d. III Idus Julias obtinuerunt Germani: greges alternis vicibus campum adversum occupaverunt saepe ad victoriam appropinquantes, etsi defensorum oppositio retia intacta usque ad centesimum et duodecimum minutum servavit. In medio secundi temporis superadditi Marius Götze punctum desideratum obtinuit, spectatoribus parcens calces poenarios finales.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae