Humulibus veritas,
Humilibus veritas, non superbis
Hoc Evangelium dominicale in Iesuchristi imos affectus nos
conducit: gratus erga Patrem, quamquam nuper eius praedicatio a
sapientibus et peritis non bene recepta fuerat. Summi sacerdotes
et scribae et sadducaei Novum Nuntium exaudire noluerunt. Tunc
Iesus exclamavit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et
revelasti ea parvulis.” (Mt 11, 25).
Inter
parvulos et sapientes magna differentia interest. Sapientes
Iudaei Legem iam pernoscere postulabant, ita ut eis nulla Divina
revelatione opus esset; ipsis propria conscientia sufficiebat.
Etiam aliquot Iudaici doctores in populum inscientem
immisericordes se praebebant. Credebant neminem nisi ipsi Salutis
viam ac clavem possidere.
Summa
de Deo sapientia fere semper iis celatur, qui Spiritus
veritatibus se claudunt, qui vanitatem exhibentes ob scientiam et
rerum notitiam fiunt superbi, qui de doctrina vel sacra vel
saeculari vaniloquuntur, qui se sibi sufficere existimant. Ea
sapientia revelatur iis qui agnoscunt Deum orbe terrarum atque
humana mente maiorem esse, qui se salvari cupiunt, qui vitae
mysteria secundum Iesuchristi oculos considerant.
Evangelium
hoc die dominico nobis propositum, ad cordis simplicitatem nos
vocat, ut huius modi praesentiam Dei in nostra vita dilucide
perspiciamus. Saepe fit ut in Sacris Scripturis inveniantur
miseri et ignari, qui veram sapientiam adepti sunt, qui res
divinas intellegunt et ab iis pleni beatitudine evadant.
Recenter
ut personae simplices, humiles, divinae sapientiae apertae
eminuerunt, in exemplum, Sancta Maria Faustina Kowalska
(1905-1938), monacha Polona atque beata Alexandrina Maria da
Costa (1904-1938), Lusitana, quae “Cooperatrix
Salesiana” fuit. Hae vix litteras didicerunt, sed tamen mira
scripta reliquerunt, quae veram sapientiam divinam ostendunt,
adeo ut patet Spiritum Sanctum, luce splendenti, in utramque
afflavisse.
Excerptum
compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die dominico XIV per annum habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|