De vita et vultu feminae infelici restitutis
De vita et vultu feminae infelici restitutis
Post errorem medicinum tertio decimo anno tribulatio
revertitur feminae Lessyae Kotelevskaya nomine. Quae in Ucraina
anno MCMDCCCIII nata est, anno MCMDCCCVI autem familia eius in
Casachiam migravit. Mature Lessya in matrimonium accepta est et
cum coniuge vestes venditandas suscepit. Anno MMI autem exeunte
vultus eius casu laesus est, quod post maxilla eius dextera
nonnihil intumuit.
In tuber ipsum inquirens et inspiciens et scrutans medicus
inde Lessyae dixit morbum cancri in ea progredi. Tractationem
medicam accepit, qua exeunte vultus eius dolore peiore damno
turpitudine afficiebatur. Exinde operam Lessya eo nequibat
longius dare ut negotium vestium perierit. Non mortua est,
vivebat autem in dies singulos animo volutans sitne hodie
extremum. Anno MMVII filium vero peperit Ericum, coniunx autem
Lessyae post paulo derelinquit eos duos.
Patruelis Helgus nomine familiam Lessyae inde ab Unione
Sovietica dirupta quaesierat. Nam familia Helgi in Ucraina
remanserat. Postea Ludovicopole in Civitate Kentukiana is
consederat etiam florebat, cum interretis quaestione anno MMXII
demum reperit ubi Lessya macilenta in cella subterranea
habitaret. Quam Helgus e miseria eripuit et eam in Ucraina contulit
cum medico oncologiae perito. Indiciis et novis et veteribus
consideratis hic Lessyae decrevit nunquam morbum cancri infuisse.
Deinde Lessya et Ericus ad Ludovicopolem transierunt et cum Helgo
vitam consociant.
Per reticulum amicorum Lessya et Universitatis
Ludovicopolitanae sodalis medicus qui chirurgia reficit
conveniunt. Hic se gratis adiuvare Lessyam offert. Vultum eius
maiore chirurgia XVI horas sumente 23 Iun. 2014 restituit. Ea
convalescebat in nosocomio Universitatis Ludovicopolitanae quoad
ex eo Nonis Iuliis soluta est.
Scripsit Thomas Davis
|