Petrus et Paulus
Petrus et Paulus
Petrus, cui nomen primigenium erat Simon, Bethsaidae Iuliae in
Galilea natus est, ex patre Iona. Cum suis propinquis Capharnaum
migravit; is et frater suus Andreas piscatores erant. Uxorem
duxerat et in Evangelio narratur socrum eius sanatam esse (cf Mt
8, 14-15).
Petrus erat vehemens, audax, magna promittens, sed etiam
imbellis prae difficultatibus. Cum Iesus de futura passione et
morte primum diceret, ausus est ei dissuadere. Cum Iesus de hac
re iterum locutus est, promisit eum usque ad mortem comitaturum.
Cum Magistrum apprehenderunt, strenue gladio aurem servi
principis sacerdotum amputavit, sed postea fugit, Iesu derelicto;
paulo post interrogatus num Iesum novisset, ter
negavit; mox autem ob peccatum amare flevit.
Iesus Ecclesiae universae ministerium pastorale ei commiserat.
Quamquam auctoritates eum praedicare vetarunt, ille imperterritus
ministerium perrexit. Cum vapulavisset, laetatus est quia pro
Christi nomine passus erat. Apprehensus est, sed Dominus a
carcere eum liberavit. Petrus vero commisso munere fungens
Ecclesiae petra fundamentalis factus est.
Paulus, Iudaice nominatus Saul, adulescentulus Ierusalem
venit ut legem (Torah) penitus cognosceret apud rabbinum
Gamaliel, eo tempore egregium magistrum. Ipse confitetur se
Ecclesiam Dei persecutum esse (cf Flp 3, 6). Christianos
insectabatur quia colebant Messiam crucifixum atque resuscitatum
(utrumque sibi impossibile); praeterea nuntium universalem
praedicabant, qui doctrinae populo electo omnino adversabatur.
At
olim, cum iter haberet Damascum, iussus a Summo Sacerdote ut
Iudaeos in Christianos conversos apprehenderet et vinctos
Ierusalem perduceret, repentino lucis splendore circumfusus, in
terram deiectus, vocem audivit: “Saule, Saule, quid me
persequeris?” (cf Act 9, 1-9). Inde intellexit Dei
Filium resurrexisse et praesentem esse in Ecclesia. Etenim Iesus
non dixerat “cur discipulos meos persequeris?, sed “cur
me persequeris?”
Dum
apostolatum ageret, nomen Saulum (sive Saul) - ignoratur qua de
causa - in nomen Latinum Paulum mutavit. Nemo dubitat
quin Paulus gentilium sive paganorum apostolus praecipuus fuerit.
Totam vitam ad Evangelium praedicandum, itineribus missionariis
degit.
In
libro de Actibus Apostolorum legitur: “Petrus quidem
servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab
Ecclesia ad Deum pro eo” (Act 12, 5). Oremus igitur pro
Petro hodierno, nostro papa Francisco; ipse, iam ex quo palam
Romae primum apparuit coram multitudine in Sancti Petri plateam
congregata, idem a nobis constanter postulat.
Excerptum
compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die
festo Apostolorum Petri et Pauli habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|