Annus
2 0 1 4


O Spiritus divine

Panis vitae

Anno 1246 in Belgio, Episcopus Leodiensis festum instituit Corporis Christi. Intendebat ille Berengarii Turonensis haeresim refutare, neglegentiam resarcire qua communio percipiebatur atque institutionem Sacramenti Eucharistici commemorare. Deinde ab Urbano IV die 11 mensis Augusti anno1264 hoc festum pro tota Ecclesia promulgatum est. Exinde in consuetudinem venit processionem cum Sanctissimo Sacramento palam et pacifice per vias et plateas agere.

Eo modo Christianorum fides in Domini praesentiam eucharisticam significabatur. Populus nempe peregrinus ad Patrem cum Christo et Spiritu Sancto incedit hoc tempore, ubi alia adversantes aut alia approbantes hic illic manifestantur.

Eucharistia est verum manna, quo Deus in eremo populum suum aluit. Manna est verbum Hebraicum, quod tamen Israëlitae nunquam audiverant. Cum id alimentum primo viderent , “quid esset” (“Man hu? ”) quaesiverunt. “Man hu” re vera significat: “Quid est hoc? E “man hu” provenit nomen “manna”. Manna autem erat alimentum a Deo paratum populo suo dum per eremum transiret usque ad promissam terram.

Quadam die, postquam panes multiplicavit, Christus dixit: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et dat vitam mundo" (Io 6, 32-33). Panis ille, qui de caelo descendit, est Iesus; ipse hoc nobis aperuit: “Ego sum panis vitae: Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam” (Io 6, 35).

Quidam atheus et materialista olim dixit: “Homo est quod comedit”. At inscienter optimam dedit definitionem eucharistiae: per eam homo vere fit quod comedit, id est, Corpus Christi. Eucharistia enim est Christianorum congressio, qui Corpus Mysticum Christi formamus: unus panis est omnibus. Indeque charitas fraterna erga omnes.

Panem eucharisticum percipere nos movet ad omnem idolatriam vitandam atque falsos deos ac vacuos valores reiciendos, quos mundus nobis abundanter praebet. “Nullum Deum praeter me habebitis”, ipse Deus nos monet.

Eucharistia denique est compendium nostrae fidei; Iesus, enim, est Eucharistia et nos ipsi sumus eucharistici. “Sine dominico (die) non possumus”, scilicet nisi mysterium Domini celebremus, vitam agere non possumus. Sic martyres in Abitinia exclamarunt anno 304 post Ch. n.

Non solum celebratio eucharistica, sed etiam apud sacrarium sive apud Sanctissimum coram positum adoratio, nos iuvat ut nostram vitam cum fide et amore erga Christum simulque erga fratres nostros diuturne degamus.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die festo Corporis Christi habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae