O Spiritus divine
O Spiritus divine
O Spiritus divine, ueni, ueni,
descende de celso solio Patris,
a Filio promisse nobis
auxiliator, ades, precamur!
O Spiritus divine, ueni, ueni,
incende flammis pectora nunc tuis,
ut debiles firma iuuemur
te tribuente fide, precamur!
scripsit Martinus Zythophilus
Deus Trinus
Ecclesiae Catholicae Catechismus, anno 1992 editus, nos inter
et Trinitatem manifeste et constanter vinculum esse confirmat,
praesertim cum Spiritu Sancto coniunctionem, quae veritates ab
ecclesiasticis documentis non semper eminebant. Qua de causa
Ioannes Paulus II, cum Iubilaeum anni bis millesimi
appropinquaret, decrevit tres priores annos singulis Trinitatis
personis dicare, scilicet Patri et Filio et Spiritui Sancto;
denique Iubilaeum de totaTrinitate celebratum est.
At qui potest Deus esse ex tribus personis? Aeterna Trinitas
mirum Mysterium dicitur, atque in orationibus proclamatur unum
esse Deum ex tribus diversis personis dignitate aequalibus, ex
una eademque natura constantibus.
Ratiocinio autem id explanare non possumus; sed credimus quia
Iesus Christus id revelavit et nos in Christi veritatem firmiter
credimus. “Ego et Pater unum sumus” (Io 10, 30).
Praeterea baptizati sumus “in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti” (Mt 28, 19).
Mysterium
mysteriorum est, quod nostram mentem et ingenium infinite
superat. “Si comprehendis, non est Deus” … “Deus
omni humano culmine altior, et mea intimitate intimior”
(Sanctus Augustinus). Trinitatis mysterium fidei Christianae
praestantissimum est, quia Deo ipsi proximum, et ad Dei
intimitatem pertinet. Indeque in missae introitu dicitur: “Gratia
Domini nostri Iesu Christi, et Caritas Patris, et communicatio
Sancti Spiritus in vobis omnibus sint”.
Hic
die dominico, quo Sanctissimam Trinitatem celebramus, fidem
nostram renovemus in Deum Patrem, rursusque adhaesionem nostram
affirmemus Iesu Christo, Filio Dei incarnato, ac vivida fide
praesentiam in nobis Spiritus Sancti accipiamus.
Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die festo Trinitatis habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|