Hispaniarum Novus Rex nuntiatur
Hispaniarum Novus Rex nuntiatur
Regis Ioannis Caroli abdicatione transfertur regnum Hispanum
filio suo Philippo, qui paratus est ad haec munera exercenda. At
multi cives Hispani nolunt regem habere et iudicant opportunum
esse de monarchia abroganda disceptare, nocnon saepe vituperant
quod reges non sint nisi praeteriti temporis larva sive
phantasma. Putant quoque nationi expensum ac onerosum esse
familiam regiam servare.
Attamen reges vel reginae suis nationibus
sunt signa historiae patriae viventia; nationes vero quae tantum
vexillum linteum habent, carent illo vexillo incarnato in regis
vel reginae personam, quam rebus sive prosperis sive adversis
concives circumstare possint; ex eo patet regem et reginam
muneribus publicis integerrime fungi debere ut digne suis
concivibus inserviant.
Ceterum, de re publica curat parlamentum,
ubi factiones politicae conveniunt, nec semper a culpa absunt,
propter nimias dissensiones et corruptiones quae interdum
comperiuntur.
Utinam rex futurus Hispanus Philippus VI,
una cum uxore sua Laetitia, possit munere recte fungi et civibus
suis merito accipi.
Scripsit Paulus Kangiser
|