De terrae motibus in Oklahoma
De terrae motibus in Oklahoma
Tremores terrae in Oklahoma magnopere crescunt. Defenditur
quin petroleum et gasium naturale e terra extrahi partem ageret.
Geologiae periti qui terrae motus animadvertunt et Civitatis et
foederales mense Maio anni 2014 ineunte monuerunt periculum
auctum terrae motus qui magnitudine 5.5 saltem sit.
Terrae motus qui magnitudine 3 saltem fuerunt, id est
sensibiles, proximis annis crebuerunt in Oklahoma, ubi duo tantum
per annum ex anno 1978 in annum 2008 acciderunt. Illi periti
dixerunt ibidem terrae motus sensibiles sic per menses sex
crebuisse ut dimidio densiores ad 14 Apr. 2014 facti sunt quam
mense Octobri anni 2013 ineunte fuerant. Etenim intra idem
intervallum CLXXXIII talium terrae motuum acciderunt.
Addiderunt illi periti verisimile esse quod putei reiectionis
terrae motus leves effundendos paucos jam annos provocant. Per
puteos reiectionis altos aquae salsae deponantur quoniam ex
puteis petroleariis Oklahomensibus decem partes aquae salsae
atque una petrolei effluunt. Dubitatur autem utrum reiectionis
putei multis terrae motibus recentibus jungantur. Aliquot qui
negotium petrolei gasiique in Oklahoma gerunt quidem
commemoraverunt puteos reiciendae aquae et in Oklahoma et in
aliis Civitatum Unitarum compluries denos jam annos adhiberi.
Interim leves terrae motus Oklahomenses crebriores manent. Duo
quorum alter alteri vicinus et magnitudine saltem 3 fuit 2 Jun.
2014 factos allatum est.
Scripsit Thomas Davis
|