Annus
2 0 1 4


Ioannes Carolus regno se abdicat

Ioannes Carolus regno se abdicat

Ioannes Carolus, rex Hispaniae, munere se abdicat, ut „iuventae cedat“: „iusta causa fit“, inquit, „ut iuniores primas partes sibi vindicent.“ Regno se abdicare, ut renovatio fieri posset, quam res poscerent. Se ipsum semper regem omnium Hispanorum esse voluisse. Philippum, filium suum, virum XLVI annorum, propter maturitatem et constantiam esse dignum, qui Hispanis praeesset. In quo summam fore spem, ut peritiam rerum cum impetu iuvenili coniungeret. Quod ipse fecisset, sibi esse decori. Summam semper se dedisse operam, ut Hispania in libertate crescere posset.

In oratione sua televisifica rex nec valetudinis suae nec venationis elephantorum, quam cives aegre tulerunt, mentionem fecit. Non solum propter hanc venationem sumptuosam, sed etiam propter Christinam filiam corruptionis insimulatam auctoritas regis novissimo tempore imminuta est. Ioannes Carolus, senex LXXVI annorum, anno MCMLXXV  rex factus est. Cuius auctoritas per multa decennia apud populum multum valebat, praecipue ideo, quod eo regnante Hispania civitas popularis facta est. Tamen hoc tempore auctoritas eius ita est imminuta, ut maior civium pars posceret, ut regno se abdicaret. Sed cum abdicatio regni lege non sit provisa, Marianus Rajoy, primus minister, conventum praecipuum praenuntiavit, qui legem de abdicatione ferret.

Successor regis nomine Philippi VI  regnabit.Quem paratissimum esse ad regnum adipiscendum Rajoy persuasum habet. Eum esse eruditissimum rerumque publicarum peritissimum; indolem eius esse aptissimum ad hoc officium praestandum.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae