Et ascendit in caelum
Et ascendit in caelum
“Undecim
autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat
illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem
dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis, dicens:
“Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes
ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare
omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus, usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,
16-20).
Quoniam
Iesus in caelum ascendit, dicere possumus unum e nobis apud
Deum esse. Christum enim non solum verum Deum sed etiam
verum hominem confitemur. Iesus autem in hoc orbe terrarum iam
non est visibilis, sicut discipuli eum viderunt, sed
praesens est in Ecclesia, quae initium capit in die
Ascensionis et usque ad ultimum diem permanebit, secundum
Christi promissionem. Tamen, ut Ecclesia sit perfecta, opus est
Spiritus Sancti adventu.
De
caelo deque caelesti Spe alloqui, putabatur quondam abalienatio.
Sed caelum desiderare nec non vitam aeternam
propositum est multorum fundamentale. Iesus non ascendit ex
terra ut mundi oblivisceretur; immo: Spiritum Sanctum
promisit quo fortiores discipuli essent in Evangelio nuntiando
(Cfr. Act 1, 8).
In
communitate, ubi Eucharistia celebratur, Resuscitati
praesentiam per fidem sentimus; et post actam missam,
Domini praesentiam videmus, v.g. in proximo, praesertim si egenus
est, si esurit, si aegrotat. Olim audire poterimus ea verba
ab Hominis Filio dictura in postremo iudicio: “Quamdiu
fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis”
(Mt 25, 40).
In
hoc Ascensionis festo Ecclesia celebrat quoque Diem
Mundialem Communicationum. Non est locus in rebus humanis,
praesertim quod mundializationem habemus, in quo
instrumenta communicationis non facta sint pars essentialis
in necessitudinibus inter personas, in mutationibus socialibus,
oeconomicis, politicis, religiosis. Cavendum est ne instrumenta
communicationis socialis fiant velut megaphonum materialismi
oeconomici et relativismi moralis, quae sunt verae nostri
temporis plagae (cfr. Benedicto XVI: Mensaje para la XLII Jornada
Mundial de las Comunicaciones Sociales, 2008).
Prudenter
igitur his instrumentis utamur, recta doctrina et vigilantia
nisi, sub Spiritus Sancti illuminatione. Oremus pro iis,
qui in instrumenta communicationis socialis incumbunt,
et maxime pro iis, qui authentica principia humana et Christiana
continenter promovent.
Excerptum
compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die
festo Ascensionis habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|