Unio Eurasiatica instituitur
Unio Eurasiatica instituitur
Astanae, in capite Kasachiae, Vladimirus Putin
cum praesidibus Rutheniae Albae Kasachiaeque Unione
Eurasiatica constituta foedus oeconomicum fecit. Quam rem esse
maximi momenti Putin dixit, cum hac pactione mercatus CLXX
milionibus hominum communis fieret. Cui pactioni si
conventus nationales assenserint, ab anno MMXV ineunte commeatus
inter eas civitates liber atque expeditus erit summa cum rerum
oeconomicarum consensione. Mox etiam Armenia et
Kirgistania foederi adiunctum iri dicuntur. Tamen Vladimirum
Putin non solum oeconomicae, sed
politicae unioni studere apparet.
Qui scilicet negavit se Unionem Sovieticam renovare
velle, cum affirmaret Unionem Eurasiaticam Europam Asiamque inter
se coniuncturam esse. Sunt quidem, qui persuasum habeant Russos
praecipue id agere, ut suam potestatem, quam habeant in media
Asia, confirment, propterea quod auctoritas Serum abhinc
annos prope viginti in his regionibus creverit. Praeterea eos
auctoritatem Unionis Europaeae minuere velle, quae ad nonnullas
civitates pristinae Unionis Sovieticae iam pertineat. Num Rutheni
Albi vel Kasachii coniunctionem politicam desiderent, dubium
est; nam primum timent, ne Russorum auctoritas in tanta rerum
oeconomicarum iniquitate nimis praevaleat; deinde res, quae in
Ucrainia geruntur, iis sunt sollicitudini timentibus, ne Russi,
ut qui paratos se praestiterint ad populares suos vi armisque
defendendos, simili modo suis ipsorum rebus se interponant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|