Annus
2 0 1 4


EDUCATIO OCCIDENTALIS NEFASTA

Educatio occidentalis nefasta

Quaedam secta fanatica, Boko Haram nominata, fere ducentas puellas Nigerianas illegaliter ab schola abduxit et sequestravit, mirante orbe terrarum. Plurimi omnium nationum ductores et cives scripta praeconia hoc postulatione tollunt: PUELLAE REDDANTUR.

Boko Haram significat “educatio Occidentalis est flagitium”. Hic coetus ideologicus intendit demonstrare sua praecepta religiosa a normarum valorumque sistemate atque a vitae genere Occidentali omnino violari et idcirco nefaria  in perpetuum habitum iri.

Unde suam gravem et aeneam sententiam hi fanatici sumunt? Unde fundamentum? An divinitus acceperint esse numina irata ob educationem Occidentalem? Iussine sunt ut Occidentem radicitus deleant? Cur denique insontium raptus puellarum valeat ad confirmandum suum educativum systema potius esse, cum invitae ad nuptias adducerentur, vel meretricium ac servitutem iisdem minarentur?

Qui autem professiones exercent vel medici, advocati, magistri, ingeniarii, si in errorem incidunt, effectus patiuntur; vel medicus aegro valetudinem non recuperat, vel advocatus causam perdit, vel magister discipulos perperam sive haud satis edocet, vel ingeniarius ad construendas aedes non valet. Unica professio, quae impune potest meditari et agere est ideología. Ideologus, qui est sui praeiudicii servus, potest inconsulto agere et ab suis erroribus incolumis discedere; ideologus unice ea videt quae ipse putat videnda esse; mens eius machinatur viam ad delendas res quae sui praeiudicii adversentur; indeque ideologus obsessione afficitur ut alios sequestret, et totam veritatem sibi unice poscat, et opinandi libertatem postulet reliquosque dissentire non sinat.

In eius exiguo universo hoc unum praceptum inest: qui mecum omnia consentiant et voluntati meae pareant, vivendi ius habent.

Puellas in libertatem quis reducet? Quis earum vitas custodiet? An metus, silentium, submissio? Hae sunt coniungenda: preces ab iis, qui Deum esse credunt, actio ab iis, quorum est regere nationes, sollertia ab omnibus.

Cfr. (Hisp): http://www.humanitas.cl/web/index.php?option=com_content&view=category&id=70:padre-hasbun&Itemid=67

Educatio occidentalis nefasta

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae