Simulacrum per Europam vagatur
Simulacrum per
Europam vagatur
Non
communismus (sicuti Marx in Libello Partis Communisticae
scripsit) sed Europa, comitiis gestis, per Europam vagatur, quasi
mater sauciata flens, a multis liberis fastidiata atque paene
contempta-
Secundo
bello totius orbis confecto constat nonnullas nationes
costituisse “parvam Europam” condere, oeconomicam
plerumque. Crevit annis transeutibus “puellula” sed non
tantum ut matura fieret et magna auctoritate valeret, quin etiam
nonnulli liberi a matre genitrice discedere coeperunt: quisque
pro domo sua et domi suae!
Unus
euronummus non amplius liberos coniungit, quorum vita, modus
administrandi atque vivendi varii fuerunt et sunt, etsi historia,
aliquando tragica, in fatum commune tempore praeterito eos
mersit. Oeconomicus terrae motus, a Rebus Publicis Unitis
Americae profectus, magis magisque discrimina auxit inter liberos
opulentos et liberos qui causis variis in angustiis vivunt; horum
domi in matrem Europam et in fratres opulentos (Alemannos
plerumque) animus infensus crevit, qui in novissimis comitiis
patefactus est. Paene in omnibus nationibus enim numerus eorum
augescit, qui domum communem aut nummum communem deserere
exoptant (“Delenda Europa!”, “Delendus Euronummus!”);
sunt autem qui optant Europam non solum in recte administrando
sed etiam in operibus creandis operam esse daturam (id quod antea
non fecit). Inopia enim eos impellit, qui operam amittunt aut
sine opera sunt, ad desperationem, ad odium in Europam, in
externos, in Judaeos (Shoà nihil docuisse videtur!), in
finitimos, in Musulmanos, in migrantes …; saeptum magis
magisque angustus fieri videtur. Nota sunt verba quibus in Italia
contra cives meridionales voce rauca Bossi Princeps Ligae
Septentrionalis, clamavit “Extra sphaeras (id est testes)
eant!”; verbis similibus alii eiusdem Partis in Musulmanos
eorumque mores usi sunt.
Europa
dissociata et discors quanti est, cui prodest?
Sine
dubio una est Europa sed eius est, quasi mater benevola sit,
omnibus liberis providere, iis maxime quibus auxilio opus est.
Hoc
tempore vivimus quo totius orbis oeconomica studia conexa sunt (Anglice
globalization); singulis nationibus operibus, concordia,
communi voluntate opus est. Haec omnia Europae magnam vim et
politica et oeconomica ratione conferant.
Europa
se ipsam et totam magis amet! Eius detrectatores (Le Pen in
Gallia, Grillus et Salvini in Italia, Forges in Anglia, nazistae,
xenophobi …) singulas nationes exoptant in suos “fines”
et nummos, Europa communi deserta, in statum quo antea reverti;
magna voce haec clamant et variis recusationibus pro se utuntur.
Non
prevalebunt si Europae nationes et magis consciae Partes non
solum euronummi rationem habebunt sed etiam, plerumque, eorum
civium qui egestate aut operum inopia laborant. Haec Europa
patria communis sit!
Scripsit Dominicus Caveosanus
|