Consolatio in tribulationibus
Consolatio
in tribulationibus
Dixit
Iesus discipulis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et
ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat
vobiscum in aeternum. [
] Qui habet mandata mea et servat
ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a
Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum
(Io 14, 15-21).
Amor
Christi est duplex: in Deum et in proximum. Qui enim
diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis:
Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non
concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo
instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. [
]
Plenitudo ergo legis est dilectio (Rom 13, 8-10).
At
Christiana Fides non consistit in normis moralibus, sed in
Christi personae adhaesione. Christus autem Patrem precatur pro
nobis ut Paraclitum nobis det. Quis est ille Paraclitus? Hoc est
verbum Graecum: Parákletos, quod Sanctus Hieronymus
sumpsit ex ea lingua nec in Latinum transtulit. Sub hoc verbo
subsunt duo sensus, qui tamen inter se concordant: Defensor et
Consolator.
Dixit
vero Iesus: Alium Paraclitum [Pater] dabit vobis. Cur
alium? Quod nobis est unus Paraclitus in caelo, qui est ipse
Iesus Patrem precans pro nobis; in terra est alter, qui etiam nos
protegit. Si de mundo essetis, mundus quod suum est
diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de
mundo, propterea odit vos mundus (cfr. Io 15, 19). Iesus
discipulos suos in miram et egregiam maiestatem suam inserit,
quae est Corpus Mysticum.
Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi
I. Del Col SDB homilia, die Dominica VI Tempore Paschali habita
convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|