Annus
2 0 1 4


Marathonis Bostoniensis participes stimulum a caede marathonis proximoanno inflictum cordibus confirmatis die XXIo mensis Aprilis

De marathone Bostoniensi

Marathonis Bostoniensis participes stimulum a caede marathonis proximo anno inflictum cordibus confirmatis die XXIo mensis Aprilis vicerunt. Iam septimo antea die Bostoniae insolite factum vulnera animorum sopita suscitaverat. Celebritas, anno a caede marathonis expleto, occisos et vulneratos commemoraverat non autem dispersa est cum iuvenem suspiciose agentem et sarcinam dorso gerentem astynomi prehenderunt ceterosque vico excedere jubebant. Iuvenis pedibus nudis, pullatum fuit caput.

Manipulus pyrobolorum peritus ab astynomis invocatus est et sarcinam eius modo cohibito dirupit. Sarcinae ipsi infuerat vas ad oryzam coquendam fictum et frusta materiae innocentis continens. Cruor marathonis anno proximo pyrobola duo sarcinis ipsius similibus amicta et vasis generis alterius efficta consecutus est. Iuvenis ipse astynomo dixit, "Pro symbolo est actum meum. Actio me superavit." Qui accusatus in nosocomium certum Civitatis Massaciusettensis transmissus est ubi mentis sanitas inspicienda erat. Mater ipsum cum mentis morbo multos jam annos contendere dixit. Nonae Maii 2014 dictae sunt quando ipse XXV annos natus ante tribunal referatur.

Scripsit Thomas Davis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae