EMMAUS,
Emmaus...
... ubi panis fractio prima celebrata est
Inter eos, qui in Christi resurrectionem non crediderunt,
erant viri duo qui - postquam Petrus sepulcrum vacuum invenerat
domumque miratus redierat - iter in oppidum Emmaus habebant.
Hi duo
viatores tristes et animo fracto ambulabant, quod triduum post
Christi mortem iam actum erat. Israelitarum redemptor, quem
venturum sperabant, nusquam videbatur. Nunc autem in itinere ipse
Iesus eos comitatus est. Eum de tristitiae causa percontantem,
cum non agnovissent, his verbis increpuerunt: “Tu solus
peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in
illa his diebus? ”. Et Iesu denuo interroganti de quo
loquerentur, unus ex eis, nomine Cleophas, respondit: “De
Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone
coram Deo et omni populo: et quomodo eum tradiderunt summi
sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et
crucifixerunt eum” (cf Lc 24,13-20).
Christus,
continenter incognitus, sua vice eos increpuit: ”O stulti et
tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae!
Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam
suam?” Deinde Sacras Scripturas explanare coepit, ubi Moyses
et reliqui prophetae de ipso loquebantur. Et cum oppido
approquinquassent, Iesus finxit longius ire; quapropter viatores
in domum suam eum invitarunt. Ibique in mensa accepit panem,
benedixit, fregit, et circumstantibus dedit. Tum demum Iesum
agnoverunt, sed statim ab eorum oculis evanuit.
Lucas
Evangelista nobis optime aptatum enarrat episodium ex quo
doctrinae fundamenta facile comperiuntur. Videmus enim iter
triste esse discipulis, quibus Iesus approquinquavit et, comite a
viatoribus accepto, Sanctas Scripturas eos docuit: Verbum Dei ab
ipso Verbo explanatum et commentatum!
Nos
nunc per duas vias ad Biblia Sacra appropinquare possumus: ut ad
librum veterrimum, sapientiae plenum, necnon virtutum moralium
atque poesis; aut ad librum quo continetur Verbum Vivum Dei,
Spiritu Sancto inspirante, aptum omnium aetatum hominibus, librum
nempe humanissimum sed etiam divinum. Hae duae viae non inter se
repugnant, sed omnino sunt complementariae.
Ex eo
die, quo discipuli Emmaus Iesum comitem acceperunt, comperimus
quoque Verbum Dei aptissime in communitate etiam nunc legi et
intellegi, quod sacerdos, velut alter Christus, commentatur.
Deinde Fractio Panis sive Eucharistia recipitur et Christus,
oculis invisus, corde ac mente potest praesens haberi.
Eo
die, qui primus dies hebdomadis erat, postquam Panem Vitae ab
ipso Christo acceperunt, hi discipuli dixerunt ad invicem:
“Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas?” Exinde Ierusalem iter
denuo habuerunt ut bonam novam et Petro et reliquis discipulis
nuntiarent.
Excerptum
compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die
Dominica III Tempore Paschali habita
Scripsit Paulus Kangiser
|