Annus
2 0 1 4


Beati qui non viderunt et crediderunt

Beati qui non viderunt et crediderunt

Mortuo in cruce Iesu Christo, discipuli eius ob Iudaeorum timorem in aliquam domum se receperunt; quamvis ianuae clausae essent, Christus in medio apparuit et dixit: “Pax vobis; accipite Spiritum Sanctum”. Eo die, unus ex discipulis, Thomas, cognominatus Didymus, non erat cum eis; postea cum domum pervenisset et certior a discipulis factus esset, “nisi videro, inquit, in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam” (cf Io 20, 19-31).

In hoc Evangelii loco eminet Thomae incredulitas, quae post octo dies in Fidei confessionem conversa est; vidit enim Iesum resurrectum et coram eo dixit: “Domine mi et Deus mi”. Praeterea posuit digitum in Iesu plagas, nam in manibus eius erant clavorum foramina et vulnus in latere. Ex hoc etiam depromitur laudatio erga eos qui Christum resurrectum non viderunt et tamen etiam nunc credunt.

Sicut Thomas cor suum ad Christum inter fratres aperire potuit, sic etiam Evangelium nos monet in Ecclesia ad Christum progredi. Et sicut apostolis, qui in domum timentes se receperunt, Iesus fortitudinem et Spiritum Sanctum praesens dedit, sic et nos per Eucharistiam in mundo sine timore ambulare possumus.

Hoc die Dominico magnum gaudium habemus, nam duo pontifices Joannes XXIII et Ioannes Paulus II in sanctorum numerum relati sunt. Fuit uterque vitae christianae exemplum, dignissimus Christi vicarius, fervens evangelii praeco.

Hoc quoque die memoratur Divina Misericordia, quod festum anno 1995 in Polonia institutum est, sed postea, ab anno 2000, in Ecclesia universali celebratur. Misericors Deus hoc die, eos, qui communionem accipiunt, sacramento paenitentiae prius accepto, ab omnibus peccatis absolvit, velut si alterum Baptisma recipiant. Id enim maxime pro nobis peccatoribus institutum est.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica II Tempore Paschali habita

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae