Annus
2 0 1 4


Non est sanctus

Sanctus non est

(...) In duplici pontificum canonizatione, quod numquam ante factum est, papa Joannes Paulus II sanctus creabitur in basilica sancti Petri. Vaticanus laboriose collegit duo portenta necessaria, cum pontifex Benedictus XVI - custos rectae doctrinae qui munere Rasputin erga Joannem Paulum functus erat - quinquennium solitum sustulit et praecipitanter mentorem suum canonizavit. Sed illud est verum portentum, hoc fore. Joannes Paulus fuit fascinator et multis modis magnus vir; sed sanctus non est, quod ecclesiam catholicam fere XXX annos gubernavit dum horrenda scandala paedophiliae eorumque turpis occultatio perpetrantur.

Interdum homines praeclari in nonnullis rebus memoria digni sunt, sed semel tam mirifice peccant ut error singulus cetera obumbret: Lyndon Johnson verbi gratia, nisi bellum Vietnamense egisset, sanctificatione civili dignus esset, quod hominum iuri laudabiliter favisset. Similiter Joannes Paulus optime meritus est, nam primas partes egit in communismi clade; vehementer reprehendit vitia capitalismi multos annos ante pontificem Franciscum - etsi catholici conservativi pristini pontificis adoratores et adsolutores de hoc tacere malunt. Cum anno MCMLXXIX primum Americam visitavit, praeclarus pontifex in Stadio Yankee monuit: Mercium acquirendarum furorem cavete! Nihilo minus ipse cardinalibus suis minime de vita regibus digna deterruit.

Fortasse nuper creatus pontifex Franciscus, numerum miraculorum ad singulum minuendo, eo conatus est novatores placare, ut celerior fieret canonizatio Joannis XXIII; ita adaequata est canonizatio Joannis Pauli, quem conservativi venerantur ut dissentientium impatientem. Prior enim "il papa buono" (bonus pontifex) appellabatur, concilium Vaticanum secundum inauguravit, Iudaeos amplexus est et coepit disputare de instrumentis contraceptivis.

Kenneth Briggs, religionum peritus diunarius, "Haec est - inquit - libra politica, sed infeliciter comparatio est aliena: Joannes ecclesiam ad totum orbem aperuit, Joannes Paulus coepit eam iterum in angustias intra moenia recludere; prior, qui ab anno MCMLVIII ad MCMLXIII regnavit, liber et clarus exit, alter nube pensili obumbratur."

Unum ex maximis flagitiis Joannis Pauli fuit perfugium cardinali Bernardo Francisco Law praebitum, qui horrifice ut archiepiscopus Bostiniensis tuitus erat vim sexualem in pueros ideoque anno MMII a munere suo abdicaverat. Aliud venia indignum facinus fuit pertinax defensio vilis presbyteri Mexicani Martialis Maciel Degollado, feminini puerorum amantis, pecuniae cupidi et illicitis pharmacis addicti. Ut Jason Berry anno praeterito in actis Newsweek scripsit, presbyterus Maciel "maximus fuit pecuniae collector ecclesiae catholicae post bellum alterum universum etiamque totius ecclesiae vir scelestissimus." Eius ordo religiosus, "Legionarii Christi" appellatus, quem per annos LXV duxit ut gregem sui ipsius adoratorum et thesaurum divitiarum sibi adquirendarum, eum post mortem dixit "exprobrandum et flagitiosum"; hoc factum est postquam investigatio Ordinis Nationum Unitarum ecclesiam accusaverat, quod neglexisset violentiam sexualem praesbyterorum in pueros necnon peccata eiusdem Martialis, qui adolescentibus in seminario abusus erat et cum duabus saltem mulieribus coniunctus multos liberos generaverat, quorum nonnulli eum violentiae accusaverunt.

Hoc mirum est, Joannem Paulum paenitentiam praedicasse aliis societatibus, id est communisticae et capitalisticae, minime corrigens errores suae societatis, cuius dominatum firme tenebat. Defensores dicunt pontificem illum haec omnia celatum esse, accusationes vero illi visas esse rumores tantum, sicut mos fuerat in Polonia communistis imperantibus ecclesiam obtrectari. Si ardentia damna et multis hominibus et ecclesiae ipsi allata consideres, nulla est ibi excusatio: eum oportebat nefaria agnoscere et in reos agere, non struthiocameli more totum orbem peragrare.

Ecclesia tribuit signum maximum illi, qui efficere potuerat ut robigo pervadere desineret et nihil egit. Neque hic consistit damma, vel hostia - si de religione loquimur: nam hoc etiam est vulnerationis et turpitudinis causa, ecclesiam reputare tot milia victimarum damnis affectarum ut minimum punctum evanescentem.

Magnae commutations auctor fuit fortasse Joannes Paulus in ecclesiae historia, sed qui oculos avertit a tanto morum discrimine non potest sanctus appellari: quem ecclesia ad tantum honorem tollens neglegit inferos tot pueris et adolescentibus allatos: immanis sancta neglegentia!

Hoc scriptum Maureen Doud, quod apparuit in actis interretialibus New York Times die XXII mensis Aprilis anni MMXIV, exceptis primis lineis convertens

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae