De novis nummis interretialibus
De novis nummis interretialibus
Pecunia - ut scitur - a pecude venit quod in veterrimis
monetis imago vaccina impressa erat; verbum nummus sumptum
est a quadam moneta Graeca in Sicilia antiquitus vigenti. Romani
vero multas monetas cuderunt vel assem et denarium; etiam nunc
nummariae cuiusque nationis centrales privilegium habent nummos
cudendi sive metallicos sive chartaceos; in commercio quoque
internationali moneta extera utimur quae nummis nationalibus
aequalibus comparatur et per aliquam nummariam venditori extero
mittuntur.
Nuper inventi sunt nummi interretiales, qui a nulla nummaria
nationali gignuntur et pro moneta extera possunt usurpari, ita ut
emptor venditori directe nummos electronice mittat; unde hi
nummi orti sunt? Satoshius Nakamotus est pseudonymum cuiusdam
viri incogniti, qui hos nummos electronicos condidit; re vera
nemini est cognitus; etiam putatur non unus sed grex
computatralis hanc pecuniam electronicam creavisse; quid sit ergo
bitus nummarius (Anglice bitcoin)? Haec est moneta
ficta, electronice generata, quam nulla nummaria nationalis vel
moderatur vel regit; qui hos nummos accipiant? Hi sunt quidem
mercatores qui commercio transnationali utuntur; vendunt et
pretium nummos electronicos accipiunt.
Sunt vero nationes ubi hi nummi contra legem iudicantur,
propterea quod putatur narcomercatores et venditores armorum
illicitos hac pecunia usos esse ut auctoritates oeconomicas
vitarent; si ita est, pessime accidit ut hic mercandi modus, qui
multis profuisset, nullum probis hominibus ob mercatores
illicitos beneficium afferre possit.
Scripsit Paulus Kangiser
|