Annus
2 0 1 4


Post mortem vita?

Post mortem vita?

Ioannes evangelista nobis minutatim narrat Lazari Bethaniae historiam (Io.11, 1-45). Is aegrotabat domi suae, ubi erat cum duabus sororibus, Martha et Maria. Hae autem Iesum de gravissimo fratris morbo certiorem fecerant; at Iesus, quamquam sincera amicitia Lazarum necnon sorores eius amabat, tamen non statim in Bethaniam ivit, sed bidui moram, in eodem loco ubi erat, fecit. Discipulis suis Iesus dixit: “Lazarus mortuus est et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”.

Sorores, cum Iesus in Bethaniam pervenisset, Lazarum mortuum esse abhinc quattuor dies et iam foetere ei nuntiarunt. Iesus autem postquam mortem amici flevit iussit se ad monumentum funebre duci et ibi magna voce clamavit: “Lazare, veni foras!” Prodiit Lazarus ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Iesus: “Solvite eum et sinite abire".

In hodierno evangelio, quod hic compendiavimus, duae res inter se adversantes videntur contineri: Iesus et Lazarum et sorores ex corde amat, sed tamen et amicum mori et angi sorores sivit. Lazari mors Iesu somnus videbatur, et Lazarum ipse exsuscitaturus erat pro Dei gloria. Praeterea Lazari mors erat suae mortis imago sicut Lazari resurrectio, resurrectionem suam nuntiabat.

Exinde nos Deus ad resurgendi spem post mortem vocat pro Lazari et praesertim Christi exemplo; at Lazarus resurrexit ligatus institis et denuo mortem erat obiturus; Iesus autem resurrexit omni vinculo carens ad aeternam et gloriosam vitam fruendam.

Lazarus vero nobis mysterium mortis praebet; mors inevitabilis operit lapide fossam; quasi limes quem semel transgressus, retro redire omnino impedit; aliquid irrevocabile nostrae naturae, quae omnium nostrum domina est, cuiusque imperium non videtur posse oblivisci. In morte invenitur radix malorum omnium, quae homines afficiunt.

At Iesus de morte amici lacrimis dolet, sed Lazari sororibus proclamat: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet”.

Mox celebraturi sumus Domini Pascha, quod est vita nova et in Christo nobis. In hoc festo liturgico exoptemus ea quae in Christo resurrecto videmus: energiae copiam, libertatem, beatitudinem vitamque ipsam adeo ut omnem infirmitatem spiritualem, omnem mollitiam, omnem conformismum et pessimismum animive defectionem expellamus. Utinam exinde in nobis sit vita Christiana florescentior et Paschate dignior.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica V Tempore Quadragesimali habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae