Lucem quaeramus!
Lucem quaeramus!
In Evangelio (Io
9,1-41) legimus Christum cuidam, qui caecus natus erat, videndi
facultatem dedisse; at pharisaei, qui corde caeci erant, vel hoc
non crediderunt vel aegre tulerunt, nam erat dies Sabbatum et
Iesus legem Iudaicam de quiete Sabbati effregerat.
Interrogatus
autem Iesus a discipulis de viri illius caecitate, respondit eum
caecum esse “ut manifestentur opera Dei in illo” (Io 9,
3). “Opera Dei” significabant visum. Christus vero,
Verbum Dei incarnatum, lumen fuit, qui cum vitam in saeculo
viveret, magnam pugnam adversus tenebras egit.
Veteres
Orientales lucem matutinam accipiebant velut novam vitam
nascentem, sed cum tenebrae nocturnae aderant, ipsae regnum
mortis eis videbantur. Itaque lux tamquam vita et tenebrae
tamquam mors erant. Dixit Iesus: “Ego sum lux mundi: qui
sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae”
(Io 8, 12).
Nos omnes quodam
modo caeci nati sumus et per Baptismum quasi lucem accipimus a
Iesu manantem; postea aliquando caeci vivimus, ut quondam
pharisaei, adeo ut lumine Christi egeamus per tenebras ne
transeamus. De eadem re Sanctus Paulus nos admonet: “eratis
enim aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino. Ut filii
lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et
iustitia, et veritate” (Eph 5, 8-9).
Iubemur non solum
esse Filii Lucis, sed etiam ut nos ipsi ceteris lux simus; sed
unde nobis lux? Lux primo a Christo venit et deinde ab operibus
nostris bonis quae Patrem Caelestem glorificent (Mt 5, 16).
Excerptum
compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die
Dominica IV Tempore Quadragesimali habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|