Annus
2 0 1 4


De transfiguratione

De transfiguratione

Petrus et Ioannes et Iacobus, apostoli, qui ad id temporis Iesum Christum velut virum reliquis similem cognoverant, in altum montem ab ipso Christo olim adducti sunt. Ibi vero Dominum viderunt sub altera specie, quam Christiani transfigurationem vocamus. Quid fuit tandem transfiguratio? Legitur in Evangelio: “Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta eius facta sunt alba sicut nix” (Mt 17, 2). Petrus autem dixit ei: “Domine, bonum est nos hic esse” (4), et voluit tria tabernacula facere, pro Christo nempe et pro Moysi et Elia, qui ad latera Iesu transfigurati continuo apparuerunt. Et de aliqua nube lucida, quae repente praesentes obumbravit, audita est vox dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite" (5). Tunc tres apostoli conturbati sunt et in solum se proiecerunt. Accessit vero Iesus et tetigit eos dicens: "Surgite, et nolite timere". “Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum” (7-8). Quid tandem transfiguratio in apostolis effecit? Praeter timorem ob vocem incognitam, tres viri nihil nisi in eo loco manere volebant. Qua de causa? Quia tam bene se habebant ut nihil amplius desiderarent.

Aliquid simile - sed minimo gradu - puer aut puella etiam experiri potest cum amore capitur: personam quandam prius neglegendam ex inopinato unam et amatissimam amans appetit; illa quasi transfigurata videtur et ab ea amans allicitur. Etiam Vergilius dixit "Trahit sua quemque voluptas" (Ecloga 2, 65). Simili modo si Iesum resurrectum offenderemus ab eo caperemur. Verus Christianus, factus amicus Iesu, spiritu una cum eo continenter versatur; amicitia enim, quae ab amore manat, nisi amici frequentantur paulatim delebitur. Etiam alterius vitia et menda non obstant quin amantes amore capiantur. Sed quo magis aliquis Iesum perfectiorem novit eo magis fit paulatim eius amantior. Christianus cottidie memor esse debet horum verborum: “Ipsum audite” itemque horum aliorum verborum: “Nolite timere”.

Excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica II Tempore Quadragesimali habita.

In compendium redactum  

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae