Nuovi strumenti per anticipare la diagnosi di Alzheimer
Praecocis agnitionis morbi Alzheimeriani
... indicia comperta sunt
Praesentia decem phospholipidorum in sanguine indicium est
morbi Alzheimeriani duos tresve annos antequam cognitionis
defectus manifestum fiat: hoc compertum est post experimentum quo
observati sunt plus quingenti senes, morbo illo ab initio minime
affecti; unde morbus ante tempus praevideri poterit, facultas et
praeveniendi et medendi increscet.
Sanguinis examinatione ut decem phospholipidorum abundantia
cognoscatur poterit medicus an homo mente sanus sequentibus
duobus tribusve annis dementia passurus sit, exiguis dubiis
remenatibus. Hoc nuntiat in actis "Nature Medicine"
Marcus Mapstone, studiosus universitatis Roffae (Rochester)
in re publica Neoeboracensi, cum aliis medicis Civitatis Americae
Unitarum.
Morbo Alzheimeriano nunc laborant CCCL centena millia hominum
in toto orbe terrarum, quorum numerus increscente vitae spe anno
bismillesimo et quinquagesimo saltem triplex factum iri putatur.
Nulla est ad tempus medela quae morbi cursum mutet, praeterea
quod nullum notum est praecox signum: more solito tum memoriae
lapsus et cognitionis deminutio observantur, cum iam satis gravis
est aegrotatio. Si autem indicia biologica morbi ante tempus
inventa erunt, medicamenta nova excogitari poterunt. Hodie
nonnullae methodi praecocis agnitionis notae sunt magni pretii et
hominibus laboriosae, sicut examinatio liquaminis cerebrospinalis
ad proteina amylo similia "beta" et "tau"
appellata requirenda aut tomographia positronibus emissis (PET),
qua signa inflammationis vel globi proteinorum amylo similia
aspiciuntur, signa huius morbi certa more solito post mortem
reperta.
Cum aliae materiae unde morbus praevideatur nimie dubios
exitus praebeant, post hoc experimentum, quo DXXV homines saltem
septuagenarii diu observati sunt, decem materiae pingues
phosphoro praeditae compertae sunt, quae integritatem aut
dissolutionem involucri neuronum ita patefaciant, ut mentis levis
dementia futura ante duos tresve annos agnoscatur. Aliis
experimentis tamen opus est, donec talis examinatio in senibus
perfici possit.
ex actis interetialibus Le Scienze convertens
Scripsit Herimannus Novocomensis
|