Annus
2 0 1 4


MEDEA NON DESINIT LIBEROS SUOS OCCIDERE

Medea non desinit filios suos occidere

Medea, tragoediae notissimae persona, quam Euripides, animi muliebris longe profundissimus intellegens, scripsit, in earum uxorum formam redit, quae a viris derelictae atque desertae, insania captae, liberos suos, sui ipsius ventris fructus, vita privant.

Medea, cum Jasoni auxilium praebuisset ut vellere aureo potiretur, eum cum duobus liberis Corynthum secuta est, patria et patre relictis. Jason autem, causa regni consequendi, Medeam repudiavit ut posset Creontis (Corynthi regis) filiam in matrimonium ducere et regnum hereditate accipere. Medea, variis curis vexata, postremo duos liberos necavit. Uxor, derelicta atque fide prodita, matrem vicit.

Quod nuper in regione italica (Longobardia) factum est. Hic vivebant duo illyrici cum tribus filiabus (tres, decem et tredecim annos natis). Vir autem, alius mulieris amore captus, in Illyriam proficisci constituit, ut parentes de re nova doceret. Isto profecto, uxor cultro filias trucidavit, postea in lecto eas composuit et frustra sibi mortem dare conata est.

Vir, de tragica re certior factus, statim in Italiam rediit. Mater illyrica, sicuti Medea, in externa regione agit, quod timorem auxit ne in solitudine, a viro derelictae, et ipsa et filiae in miseriis posthac versarentur. In externa regione vitam agere saepius curas augescit, et ad horrenda facinora animos abiectione captos aliquando impellit.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae