De Daemonii Temptationibus
De
Daemonii Temptationibus
Daemonium et satanismus
et similia nunc ubique vigent, hominesque haud parum
perturbant. Agitur de magis, de maleficis, de occultismo, de
spiritismo, de horoscoporum indagatoribus, de fascinorum
amuletorumque venditoribus, et etiam de veris sectis
satanicis. Praeter communem opinionem omnia haec eveniunt
una cum magno, etsi tantummodo naturali, rerum sacrarum
studio; christiani quoque perpauci sectis satanicis
adhaerent, quod patenter catholicae religioni contrarium est, ut
Ecclesia iampridem missis ambagibus declaravit.
Imprimis
quaerendum est utrum daemonium (sive diabolus sive satanas) vere
exsistat.
Multi homines
docti negant daemonium veram esse personam et non nisi ens ex
mithologia depromptum putant; morbi enim et prodigia, quae
antea pravis spiritibus daemoniacis tribuebantur, nunc ex rerum
natura explanantur sive causis physicis (verbi gratia, procellis)
sive causis neurologicis (v. gr. epilepsia vel aliis morbis
psychicis).
Egregii tamen
philosophi et scriptores, ut Goethe et Dostoiewski , satanam
exsistere serio crediderunt, non solum ut maleficam imaginem
sed ut personam veram et actualem. Paulus VI Pontifex Maximus de
hac re die 15 Novembris anni 1972 in publica admissione doctrinam
ecclesiasticam confirmavit: “Malum, inquit, non est solum
quaedam deficientia sed etiam efficientia ab ente vivo,
spirituali, perverso et perversore. Res vere terribilis,
mysteriosa, horrifica […]. Diabolus est inimicus princeps,
temptator praecipuus. Scimus enim ex Sacra Biblia hanc personam
obscuram et perturbatricem reapse in hoc mundo exsistere, sollerter
et perfide continuo operantem, occulteque errores atque
infortunia in historia humana seminantem”.
In his rebus,
inquit Papa, nulla metaphora usus sum.
Exinde indoles
spiritualis diabolicae actionis colligitur, quam ob rem tacite
discimus res diabolicas non esse primario rara phaenomena ac in
pellicula “Exorcista” monstrantur.
Praecipua
probatio de daemonio in Evangeliis invenitur, nam ibi Iesus ipse
a diabolo in eremo temptatus est et triumphator omnino discessit.
Fides christiana nos docet non solum diabolum exsístere sed
etiam eum a Christo victum esse (cf Mt 4,1-11). Quapropter nihil
est timendum eis qui vitam christianam degunt, sacramenta
frequenter recipiunt (praesertim confessionis et communionis),
orationem colunt atque caritatem cum operibus coniunctam.
Excerptum ex
Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica I Tempore
Quadragesimali habita.
In compendium redactum
Scripsit Paulus Kangiser
|