Annus
2 0 1 4


Sorores gemellae,

De singulari casu geminarum

Sorores gemellae, quae 26 annos abhinc a diversis familiis adoptatae erant, nuper incredibili casu sese congregarunt.

Sorores gemellae, quamquam Busani (in Corea Meridionali) ex eodem partu editae, tamen adoptatae erant, altera a familia Francogallica altera a Septentrioamericana, quae in Nova Caesarea (New Jersey) habitabat; haec nomen habuit Samantha Futerman, illa vero Anaïs Bordier. Utraque nunquam novit alteram sibi esse sororem.

At nuper Anaïs, quae est vestium delineatrix et Londinii vitam degit, dum pelliculam in televisorio videt histrionam sibi simillimam repperit ibi partes agentem: credebat se in speculo videri. Tunc coepit de ea histriona quaerere et per interrete comperit Samantham eodem die 19 Novembris anni 1987 in eodem situ (vulgo Busan) natam esse, et per interrete i.e. per paginam nominalem (vulgo Facebook) ambae litteras invicem remittere coeperunt, usque tamdem per ADN statutum est veras sorores esse. Fuit, inquiunt, velut si Festum Nativitatis ageretur.

Itaque in Angelopoli (USA) ubi Samantha vivit, ambae convenerunt et paulo post in Novo Eboraco, ubi habitat Anaïs, denuo se congregarunt.

Haec historia felix nobis suadet ut pueros adoptioni deditos, tempore opportuno, certiores faciamus de vera eorum origine. Cunctis ius est parentes et agnatos cognoscendi.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae