Procella hiemalis Janus competiit provisoribus committendi se in the March for Life,
De Incessu pro Vita Humana
Procella
hiemalis Janus competiit provisoribus committendi se in the
March for Life, sive Incessum pro Vita Humana, Vasingtoniae
die 22 Januarii habitum. Qui 41 agmina anniversaria cumulat 22um
Jan. anni 1973 notantia jusque abortionis ad causam Roe versus
Wade a Supremo Tribunali die illa redditum vituperantia. Ad hoc
amplius centies milia incedentes, ut crebitas sensa est, tametsi
temperaturam frigidam circiter 10 gradus Celsienses in gelandum
excedentem patiebantur, consurrexerunt et in fanum Supremi
Tribunalis, sicut incedentes annorum antecedentium, assecuti
sunt.
Aliorum
autem permulti impediti et frustrati sunt ne Vasingtoniam caput
Civitatum Unitarum apiscerentur. Nam procella Janus nominata
utpote decima huius hiemis erat, non tantum Civitates de Ohio ad
Carolinam Septentrionalem ad Massaciussetam nimio frigore
affectavit sed etiam nives deposuerat in aliquibus locis unum
pedem altitudine approprinquantes. Nonnulli tamen procul ex
Alabama et Visconsinia Civitatibus in agmen Vasingtoniense
transierunt. Incessum pro Vita Humana vero tempestas ex
frigoribus hiemis acerrimis multo anno obiit, gelu autem in
acrimonia eminens hoc anno.
Multi
quoque erant qui in aliis locis inter Civitates ad vitam humanam
sustinendam convenerunt, ubi tempestas non eos avertit.
Franciscopole in California the Walk for Life sive
Ambulatio pro Vita Humana numeros in ceteris locis Vasingtoniá
exceptá superavit. Nam amplius 50 milia die Saturni 25 Januarii
in tempestate molli adduxit, ex quibus nonulli agmini
Vasingtoniensi in frigore peracri quarta die ante interfuerant.
Motus Incessús pro Vita Humana extra CUA quoque propagatus est,
quamobrem Ottavae in Canada, in Hibernia, in Polonia, Lutetiae
Parisiorum in Francia, in Portu Diviti, Romae in Italia, et
Pragae in RePublica Bohemica agmina similia Vasingtoniensi ducta
sunt.
Permulti
adulescentes in agmina et Vasingtoniense et Franciscopolitanum
adducti sunt. Qui post annum 1973 nati generationem suam ab
abortione directa valde deminutam esse intellegunt. Et inter quos
aliqui juveniliter confidentes dixerunt generationem ipsam non de
terra perituram esse donec videat abortionem directam confractam.
Scripsit Thomas Davis
|