Ambulatiunculae
Ambulatiunculae
His diebus novum coetus genus nomine
"ambulatiuncula" (Lusitane rolezinho)
emporia magnarum Brasiliensium urbium turbat. Per interrete,
praesertim per Prosopobiblion (Anglice Facebook),
notissimum interretialem situm retium
congregabilium, apparant iuvenes hunc coetum, in
quo generatim circiter tria millia hominum adsunt. In emporia
simul intrant; deinde, per andrones ambulantes, magna voce
cantant, exclamant, nonnumquam maxima sonorum intentione musicas,
quae Anglice funk nuncupantur, audiunt. Ob
metum, tabernarii ostia tabernarum suarum, quamquam emptores
adhuc in taberna sunt, claudunt. Non raro custodibus - sive
publicis sive emporiorum - iuvenes illos vi ex emporiis
expellere necesse est ut incolumitas visitatorum laboratorumque
firmata sit.
Qui factionibus sinistris favent 'iuvenes illos pacificos esse
atque tantummodo propter cutis colorem vel paupertatem vexari'
dicunt, nam nonnulli qui in illas ambulatiunculas conveniunt
nigri atque pauperes sunt; ita accusant homines divites albosque
cute - qui, ut putant, soli emporia illa frequentant - de
discriminatione phyletica ac sociali. Alii vero putant iuvenes
illos solum tumultuari velle, quia emporia, in quae homines -
saepe cum familia - emendi causa eunt, non sunt loca ad tales
coetus; praeterea dicunt 'factiones sinistras illis
ambulatiunculis favere ut oppositio classium alatur'.
Scripsit Villelmus Brasiliensis
|