Annus
2 0 1 4


Num Kim Jong-

Num Kim Jong-un avunculum suum canibus dilacerandum tradidit?  

Vix credibile est, quod in actis quibusdam diurnis de avunculo tyranni Boreocoreani nuper necato nuntiatur: quem non, ut fieri solet, telis esse deiectum, sed canibus dilacerandum esse traditum. Hunc puniendi modum tyrannus fratre suadente constituisse dicitur, ne minore quam meruisset poena avunculus afficeretur.

Quem, cum antea plurimum in civitate valuisset, ambigue egisse et consensum atque unitatem factionis subruere voluisse. Poena constituta Jang Song-thaek, qui antea secundum in re publica locum obtinuerat, una cum quinque ex sociis suis nudus in caveam coniectus esse dicitur: in qua cavea fuisse CXX canes, quibus per triduum cibus negatus esset. Huic spectaculo cruento unius fere horae tyrannum ipsum trecentosque interfuisse magistratus.

An haec vera sint, dubitatur fide auctorum minime comprobata. Quin etiam ephemeris illa Serica (cui nomen Wen Wei Po), quae ista promulgaverat, postea nuntiavit se nihil nisi rumores de ea re excepisse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae