Spes est minima aliquem sospitem esse
Spes est minima
aliquem sospitem esse
Iam per tres dies quaerunt auxiliatores
Indonesiani, Singapurenses, Malaesiani necnon Australienses
aeronavem vectoriam, quae die Solis subito e scopo radaris (systematis
detectorii) evanuit aliquo in loco Maris Javaici. Mox auxilium in
quaesitione daturi sunt US-Americani et Francogalli.
Aeronavi generis Airbus A320-200 societatis
aeriae Malaesianae privatae Air Asia vehebantur 162
vectores, ex insula Surabaya Singapuram petentes.
Modo antequam evanuit aeronavis, gubernator
eius per radiophoniam nuntiavit se condiciones malas, i.e.
procellosas, pati ac rogavit permissionem, ut altius, super nubes
imbrosas volaret necnon viam solitam paululum alteraret. Quae
rogata administratores coeli Indonesiani approbaverunt. Quod
evenerit postea, omnino incertum esse.
Aeronautae militares Australiani, qui
vestigia aeronavis Malaesianae quaerunt, nuntiaverunt se in fundo
maris prope insulam Nangka conspexisse aliquas res, quae possunt
esse relicta aeronavis magnae vectoriae. Utrum tamen hae sint
partes aeronavis amissae, non liquet. Ibi quoque gubernatores
helicopterorum se invenisse putant in mari fluitantes maculas
olearias. Spes aliquos vectores aeronavis sospites calamitatis
esse putatur a peritis esse minima, nisi nulla.
Hanc esse tertiam iam hoc anno calamitatem
aeriam aeronavium Malaesianarum. Mense Martis evanuit in eadem
fere regione altera aeronavis vectoria ac mense Iulio super
regionem Donbass Ucrainae – ubi bellum inter agmina Ucrainensia
et rebellatores Russos gestabatur – verisimiliter ictu ruchetae
destructa est aeronavis tertia – hae ambae pertinebant
societati statali Malaysia Airlines.
Scripsit Iconoclastes
|