Annus
2 0 1 4


Urbi et Orbi

Urbi et Orbi

Die Natalis pontifex catholicus Franciscus more solito allocutus est "Urbi et Orbi" in foro Sancti Petri: "Utinam - inquit - Dominus pacem donet omnibus regionibus Orientis Medii, vel terrae sanctae ubi ipse natus est!" Deinde condemnavit violentiam furentem in multis Africae partibus sicut Nigeria, Sudania Meridionali, Republica Medioafricana et Congo. "Ex imperiis et potestatibus - ait - quaero ut conentur colloquendo controversias dirimere et fraternae vitae consuetudinem aedificare". Pacem etiam invocavit "in amata Ucraina" neque oblitus est victimarum morbi ebolae in Africa occidentali et medicorum atque auxiliatorum qui ad contagionem debellandam summo cum periculo operam dant.

Sed chartis iam scriptis adiunxit Franciscus acria verba de pueris infantibusque occisis, mulcatis et violatis: quorum silentium impotens sub complurium Herodium gladiis obsecrat. "Quos servet Jesus, quem hodie puerum admiramur, ne veneant, vexentur, ad arma destringenda cogantur." "Multae vero sunt lacrimae hoc die Natali, quae Jesu infantis lacrimis commiscentur!"

Centum milia fideles allucutioni adfuerunt, qua papa secundum diem Natalem pontificatus sui celebravit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae