Untitled
"Omnes sumus Americani"
Baracus Obama priore die Martis telephonice
cum Raul Castro collocutus est; insequenti die meridie
praeses Americanus per televisionem de mutata re politica publice
orationem habuit simulque eadem hora praeses Cubae ad suos
cives conversus locutus est. Ambo gratias Summo Pontifici
Francisco egerunt pro magni momenti intercessionis opera, qui
primum rogationes interposuit, postea hospitio utriusque rei
publicas legationes accepit ut exquireret num quid fieri posset
ad colloquia recipienda.
“Amplius quam quinquaginta annos”inquit
Obama “arma separationis experti sumus, sed nihil profuit:
nova exploratione opus est: omnes sumus Americani (todos somos
americanos)”. Permutatis obsidibus, publicas
necessitudinis rationes, intermissas ab anno MCMLXI, reparatas
esse nuntiavit: qua re novam sedem legati in capite Habana
futuram esse”. Licebit autem Americanos ad Cubam se conferre;
migrantes Cubanos plus pecuniae in patriam
remittere; rationes nummarias inter se argentarias utriusque
reipublicae incipere; instrumenta communicationis interretialis
Cubanis venum ire. Non tamen interclusio commercii abrogari
prorsus potest, quod non in potestate est praesidentis sed
senatus.
Quid de communismo? Iam ab aliquot annis
Raul, imperio a fratre deposito, increscente discrimine
oeconomico, incepta et bona privata fovit: quae res accomodatio
socialistica ad praesentia nuncupatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|