Annus
2 0 1 4


Dictaturae atrocitas in Brasilia patefacta est

Dictaturae atrocitas in Brasilia patefacta est

Nemo in iudicium vocatus est, nulla poena habita, sed facinora et scelerum auctorum nomina a collegio virorum inquirendae veritati divulgata sunt. Quod detexerunt inquisitores ad Dilmam Rousseff praesidentem Brasiliae rettulerunt. Rectrix quae ab iis renuntiatum erat legit lacrimas effundens, cum meminisset quot magna vi sub militum regimine vexati essent: per triennium etiamque cruciatam sese inclusam in carcerem mansisse.

Investigata re CCCXXXVII conscii violentiae fuisse reputantur, quorum CXCVI superstites. Cum sententia militum recusaretur e qua effrenatae saevitiae rei fuissent greges extremistarum, constitit rei publicae rectores et exercitus duces auctores praecipue fuisse. In summa sub tyrannide CDLXXIII perierunt vel nusquam apparuerunt. De quibus inquisitionis opera spem fefellit: unius tantum reliquiae inventae sunt. Nullus reus punietur, quod aliter fit in Argentina et Chilia, quia Summum Tribunal obstitit ne lex oblivionis abrogaretur promulgatae postquam civitas popularis restituta esset.

Breviter sumptum ab actis diurnis Corriere della sera 11/12/2014

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae