Annus
2 0 1 4


Netanyahu duos ministros expellit

Netanyahu duos ministros expellit

Beniaminus Netanyahu, minister primarius Israëlianus, die secundo mensis Decembris expulit a muneribus Tzipim Livni, ministram iustitiae addictam, et Yairum Lapid, qui rebus oeconomicis usque ad hunc diem praefuit: qui ambo factioni medianae favent et moderatius opinantur de re publica gubernanda, praesertim de iure Palaestinensium, quibus nuper ferenda fuit sententia in lege suprema inscripta, Israëlem esse patriam Judaeorum. Beniaminus ipse aperte dixit senatum dimittendum esse et populum ad nova comitia convocandum, quo senatus sibi magis propitius exoriatur; ministros exclusos recenter adeo continenter acerbeque in regimen invectos esse, ut res non amplius tolerari possint.

Yairus Lapid respondit gubernatorem summum magis cum factionibus orthodoxis pacisci malle, quo diutius summam rerum sibi servet, quam populo suo favere, pacem iam diu exspectanti; quae Beniaminum iam ostendisse in Gazae zona conicienda et in novis coloniis Hierosolymis et cis Iordanem extruendis; Tzipis Livni dixit regimen futurum - si modo omnia eveniant iuxta ministri primarii optationes - non solum tromocratas vincere nequire, sed populi divisionem adaucturum esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae