Annus
2 0 1 4


Gunmen from the Somali militant group al-

De saevo facinore in Kenya perpetrato

In regione Mandera prope fines Somaliae Saturni die duodetriginta homines immaniter enecti sunt.

Autoraeda longa enim Nairobim, ad caput Kenyae, iter faciens a decem viris armatis vi retenta est, omnes qui vehebantur compulsi sunt ut descenderent et, separatis civibus Somalis, reliqui iussi sunt lineas paucas Corani legere: quod qui perficere non potuit confestim glande in caput iniecta occisus est, neglectis ceterorum deprecationibus. Dum voluntarii Crucis Rubrae miserorum corpora exanimata recipiunt, Abdullahi Abdirahman regionis illius magistratus a diurnariis rogatus regiminis inertiam accusat, quod minime plurima monita auctoritatum loci exaudierit.

Grex tromocraticus Somali Al Shabab (quorum armati in imagine adposita conspicis) se per rete iactat immanis facinoris in Kenya septentrionali patrati, se dicens ita ultum esse meschitas Mombasae recenter a militibus Kenyanis dirutas, ubi auctoritates arma abdita esse suspicabantur.

Iam tres annos Al Shabab impetus cruentos in Kenyam facit, praesertim in regionem Manderam, postquam Nairobis regimen copias in Somaliam misit ad gregem illum Muslimum repugnandum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae