Novi Eboraci horti publici.
Novi Eboraci horti publici...
... dormitoria facti sunt.
Numerus eorum qui sine domicilio miserrimam
vitam degunt Novi Eboraci maxime auctus est. Carruli sarcinulis
vehendis plerumque ante magna emporia insulae Manhattan non
inveniuntur: cotidie milia auferuntur saccis plasticis omnibus
rebus necessariis onusta et praesertim vasculis metallicis ad
usum iteratum aptis: haec sunt bona miserrimis, inter purgamenta
collecta. Quo more solito ducuntur? Ad hortorum sedilia: sua
cuique domus sub caelo est.
Forum nummorum Viae Muri (Wall Street) rursus
viget sed pauperrimorum numerus magis magisque augescit. Uno die
MMMCCCLVII computati sunt, sed adiunctis dormientibus nocte in
hospitiis in summa circiter sexaginta milia sunt domicilii
egentium qui non solum insulam Manhattan, sed etiam vicos Bronx,
Brooklyn, Queens incolunt. Quod obstat ne cives cum pueris in
hortos se conferant cum subsellia praeoccupata sint atque
occupata toto die maneant; vacua autem excrementis foeda
plerumque ostenduntur. Syndici Giuliani et Bloomberg qui antea
fuerunt effecerunt ut homines sine tecto e media parte Novi
Eboraci amoverentur, sed pars illic ubi alimenta cotidiana
dispertiuntur permanet. Syndicus De Blasio sanxit ut mane ex
sedilibus excederent, sed frustra. Plurimi non imperium observare
solent, immo etiam culcitas chartae crassioris ponunt inter
subsellia ita ut in castra hortos toto die mutent. Etiam
ceteri horti publici male olentia tabernacula facti sunt.
Custodes publici quid agant cum incerti sint minitati sunt se sedilia
ablaturos esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|