Diruptio muri Berolini commemoratur
Diruptio muri Berolini
commemoratur
Hodierno die 9 mensis Novembris Berolini
annus vigesimus quintus commemoratur a muro diruto qui per octo
et viginti annos urbem in duas partes diviserat. Una nocte ex
abrupto pro reticulo ferreo extructus erat ut cives prohiberentur
transire a re publica communistica ad occidentalem opibus
capitalibus innixam. Priusquam dirutus esset, CXXXVIII mortem
occubuerunt qui a parte orientali exire conati erant . Eventus
vigesimi saeculi rerum imago significans est: ob grave discrimen
de re oeconomica, sociali, politica hinc terminus rei
publicae Germaniae orientalis incepit ac praesertim Unionis Rerum
Socialisticarum Sovieticarum, quae Foederatio die 21 mensis
Decembris anno 1991 dissoluta est: peropportune Eric
J. Hobsbawm historicus Anglus hanc diem signavit in opere
“De saeculo brevi”: res maximi momenti illius aetatis
factas esse ab anno 1914 ad dissolutionem regiminis sovietici
quae a muro deleto Berolinensi initium cepisset.
Sollemnia parata sunt ad hunc diem
celebrandum. Angela Merkel commemorationem incepit apud
monumentum situm in Bernauer Strasse: hic in reliquiis
muri munus iis qui perierunt rosa posita est. “Non solum
gaudio afficior - inquit - sed etiam conscia officii mei populi
sum: spes illo die res vera effecta est. Murus deiectus
ostendit res in melius mutari possunt; hoc nuntio omnibus
nationibus: confido omnia moenia violentiae, tyrannidis,
inimicitiae deleri posse.”
Hic nuntius maximi momenti est tempore quo
minae “belli sine armis” redire videantur, cum nexus
inter Russiam et Unionem Europaeam relanguescant vel potius
peiores facti sint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|